Charter Document - 02220017
Charter Number: | 02220017 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1299 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Embedded Document Embedded Document Embedded Document Embedded Document Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 21 - Tome 1 (p.40) |
Charter:
Albertus Dei gratia Romanorum rex semper augustus universis sacri Romani imperii fidelibus presentes litteras inspecturis gratiam suam et omne bonum Totiens regie celsitudinis sceptrum extollitur a bonis et ipsius status sublimatur quotiens nobilium et fidelium suorum vota benigno respiciuntur affectu et ad ipsorum jura et libertates servandas ac commoditates augendas gratiosa protectio principis invenitur Cum enim omnis gloria sive potentia principatus in fidelium consistat solidata fortuna expediens arbitramur et condecens ut simus fidelibus et in justis petitionibus faciles et in gratia liberales Noscat igitur presens etas et futuri temporis successura posteritas quod nos anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo nono quindecimo kalendas aprilis vidimus et coram majestate nostra perlegi fecimus litteras inspecturis non cancellatas non abolitas et omni suspectione carentes cum vero sigillo inclite recordationis serenissimi domini Rodulphi Romanorum regis genitoris et predecessoris nostri carissimi formam que sequitur continentes [] Nos igitur ad grata et fructuosa que memoratus Johannes de Cabilone dominus de Arlato fidelis noster dilectus inclite recordacionis domino Rodulpho Romanorum regi predecessori et genitori nostro predicto continuatione laudabili impendit obsequia et nobis et imperio impendere poterit gratiam nostre serenitatis inclinantes in eum ac volentes ipsum ad instar ipsius genitoris insigniore prosequi gratia omnes libertates concessiones indulgentias et gratias factas et privilegia eidem Johanni data per eundem genitorem nostrum prout superius in omnibus et singulis suis articulis plenius est expressum auctorite regia innovamus approbamus confirmamus ac presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre innovationis approbationis et confirmationis paginam infringere vel ei ausu temerario contraire si quis vero hec attemptare presumpserit gravem majestatis nostre offensam se noverit incursurum Datum in Constantia XV kalendas aprilis indictione XII anno Domini MCC nonagesimo nono regni nostri anno I
Markups
Names Markup:
Albertus Dei gratia Romanorum rex semper augustus universis sacri Romani imperii fidelibus presentes litteras inspecturis gratiam suam et omne bonum Totiens regie celsitudinis sceptrum extollitur a bonis et ipsius status sublimatur quotiens nobilium et fidelium suorum vota benigno respiciuntur affectu et ad ipsorum jura et libertates servandas ac commoditates augendas gratiosa protectio principis invenitur Cum enim omnis gloria sive potentia principatus in fidelium consistat solidata fortuna expediens arbitramur et condecens ut simus fidelibus et in justis petitionibus faciles et in gratia liberales Noscat igitur presens etas et futuri temporis successura posteritas quod nos anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo nono quindecimo kalendas aprilis vidimus et coram majestate nostra perlegi fecimus litteras inspecturis non cancellatas non abolitas et omni suspectione carentes cum vero sigillo inclite recordationis serenissimi domini Rodulphi Romanorum regis genitoris et predecessoris nostri carissimi formam que sequitur continentes []embed Nos igitur ad grata et fructuosa que memoratus Johannes de Cabilone dominus de Arlato fidelis noster dilectus inclite recordacionis domino Rodulpho Romanorum regi predecessori et genitori nostro predicto continuatione laudabili impendit obsequia et nobis et imperio impendere poterit gratiam nostre serenitatis inclinantes in eum ac volentes ipsum ad instar ipsius genitoris insigniore prosequi gratia omnes libertates concessiones indulgentias et gratias factas et privilegia eidem Johanni data per eundem genitorem nostrum prout superius in omnibus et singulis suis articulis plenius est expressum auctorite regia innovamus approbamus confirmamus ac presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre innovationis approbationis et confirmationis paginam infringere vel ei ausu temerario contraire si quis vero hec attemptare presumpserit gravem majestatis nostre offensam se noverit incursurum Datum in Constantia XV kalendas aprilis indictione XII anno Domini MCC nonagesimo nono regni nostri anno I