Charter Document - 03400360
Charter Number: | 03400360 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus, Recitation, Certification |
Date: | 1274 - 1284 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document Embedded Document Embedded Document Embedded Document Embedded Document |
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Robertus dei gratia Sarr episcopus et eiusdem ecclesie capitulum salutem in domino Egentibus nostre commendacionis auxilio oportet sicut humana patitur racio prebere subsidium quia si sacerdotale quod administramus officium mentis integritate pensamus ita nos consiliis nostris debet unire individue unitatis concordia ut sicut patres nomine ita affectu et opere comprobemur Dum ergo tales nos esse quales prefati sumus oporteat de subditorum nostrorum utilitate debemus per omnia cogitare Inde universitati vestre notificamus nos cartas et scripta que abbas et conventus Sancti Wandreg[isili] Rothomag dioecesis habent super ecclesia de Eglesfeld in Eboracensi dioecesi constituta et super manerio et villa de Eglesfeld et ad ea pertinentiis diligenter inspecsisse et sicut in presenti pagina continetur adnotatum et in supradictis cartis et scriptis confirmatum per omnia reperisse set quia valde periculosum est predictas cartas et scripta ultra mare deferre predictarum cartarum tenorem sicut verum esse per omnia comprobavimus [et] sigillorum nostrorum munimine roboravimus veritati testimonium perhibentes []
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Robertus dei gratia Sarr episcopus et eiusdem ecclesie capitulum salutem in domino Egentibus nostre commendacionis auxilio oportet sicut humana patitur racio prebere subsidium quia si sacerdotale quod administramus officium mentis integritate pensamus ita nos consiliis nostris debet unire individue unitatis concordia ut sicut patres nomine ita affectu et opere comprobemur Dum ergo tales nos esse quales prefati sumus oporteat de subditorum nostrorum utilitate debemus per omnia cogitare Inde universitati vestre notificamus nos cartas et scripta que abbas et conventus Sancti Wandreg[isili] Rothomag dioecesis habent super ecclesia de Eglesfeld in Eboracensi dioecesi constituta et super manerio et villa de Eglesfeld et ad ea pertinentiis diligenter inspecsisse et sicut in presenti pagina continetur adnotatum et in supradictis cartis et scriptis confirmatum per omnia reperisse set quia valde periculosum est predictas cartas et scripta ultra mare deferre predictarum cartarum tenorem sicut verum esse per omnia comprobavimus [et] sigillorum nostrorum munimine roboravimus veritati testimonium perhibentes []embed