Charter Document - 03407360
Charter Number: | 03407360 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1199 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Girrardus de Furnilvall pater iunioris Girardi concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie sancte Marie de Ecclesfeld terram de Wlwinelees et boscum de Ecclesfeld et totum pura lamentum tenend[um] libere et quiete et integre factum per milites recognitores inter me et predictam ecclesiam de Ecclesfeld qui predictam terram de Wlwinlees et predictum boscum de Ecclesfeld predicte ecclesie de Ecclesfeld apud Eborac[um] in curia domini regis coram iustic[iis] eius scilicet Hugone Bardouf Galfrido Haget magistro Rogero Arundel Iodlino de Novavilla iuramento pro portaverunt Hiis testibus Matheo filio Odonis Nicholao de Bulvinie Elya de Midhope Rogero de Haier Ranulfo de Novo foro Nicholao de Sancte Maria Willelmo capellano de Sefeud Ioel capellano de Wyrkessope Hugone persona de Roderham Iohanne Tyrel persona de Rorestun Iordano persona de Estona Radulfo de Waterself Adam de Horebir Roberto filio Ricardi Thoma de Suella et Nicholao de Suella Roberto de Ecclesfeld Elya Addewyc