Charter Document - 03409360
Charter Number: | 03409360 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1161 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Notum sit universis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris hanc esse convencionem inter dominum abbatem Rogerum et conventum Sancti Wandreg[isili] et Ricardum de Luvet[ot] quod essarta a parte dextera vie que ducit de Sefeld ad Eglesfeld usque ad Blacaburnam remanent quiete ecclesie Sancti Wandreg sicut sepes antiquitus ante combustionem fuerunt Et essarta a parte sinistra predicte vie remanent Ricardo de Luvet quiete sicut sepes antiquitus ante combustionem fuerunt et boscum sicut via vadit de ecclesia de Eglesfeld usque Burleyestan ad sinistram et cilium collis de Burleya usque ad essarta de Wereldesenda ad sinistram sit in communione sicut antiquitus fuit Preterea ab essartis de Wereldesenda a capite collis cilium eiusdem collis usque Burleyestan et de Burleyestan tota via usque Uhtmabrigga in bosco versus dominum per terminos predictos habet dominus abbas et homines sui pasturam peccoribus suis a festivitate sancti Hyllarii usque ad Pascha sine cornu et cane et securi et a Pascha usque ad festum sancte Marie in Augusto mortuum boscum sine wasto Et porci dominici monachorum cum porcis Ricardi habebunt paissionem Ricardus vero inaugmentum elemosine de omni venacione sua de Hallumsira monachis de Eglesfeld decimam concedit Hanc quoque convencionem concessit Willelmus heres et filius eiusdem Ricardi Testibus hiis a parte monachorum domino Gilberto abbate de Troard Roberto Mailard Rogero Bonet et Alano fratre eius Alberto ianitore Godefrido coco Radulfo camerario Hugone milite Ricardo filio Fulconis ex parte vero domni Ricardi de Luv[e]t Willelmo de Faipo Waltero de Hayer Rogero filio eius Rogero filio Ylberti Rogero de Rivill Radulfo filio Uhtred Factum est hoc cyrographum anno ab incarnatione domini millesimo centesimo sexagesimo primo anno vero imperii regis Henrici iunioris vii Hoc signum domini Ricardi de Luv[e]t + Hoc signum Willelmi heredis sui + Hoc cyrographum factum est apud Sanctum Wandregisilum