Charter Document - 03220255

Charter Document - 03220255


Charter Number: 03220255
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1220
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document
British Library - Cotton MS Claudius C IX (f184r)

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Ricardus dei permissione Sar ecclesie minister humilis salutem in domino Scire volumus universos quod cartas felicis recordationis Huberti necnon et Herberti predecessorum nostrorum oculis inspeximus et manibus contractavimus et eas in registro nostro verbo ad verbum scribi fecimus quarum tenor talis est [] Has autem supradictas concessiones ratas et gratas habentes eas episcopali auctoritate confirmamus Et ad maiorem securitatem presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus Preterea ex dono nostro concedimus eisdem decimas de terra Iohannis filii Roberti in Kenigton ad opus fratrum infirmorum salvis tamen in omnibus iure auctoritate et dignitate ecclesie nostre et nostra et successorum nostrorum Dat apud Abendon per manum Iohannis capellani septimo kal Novembris pontificatus nostri anno quarto Hiis testibus magistro Luca magistro Henrico de Bisschopeston canonicis Sar Roberto decano Abendon magistro Roberto officiali Berk magistro Iacobo persona de Wytham magistro Roberto persona de Chyvel[e] Valentino diacono nostro Galfrido et Willelmo de Leycestr clericis nostris Andrea camerario nostro et multis aliis

Markups

Names Markup:



Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Ricardus dei permissione Sar ecclesie minister humilis salutem in domino Scire volumus universos quod cartas felicis recordationis Huberti necnon et Herberti predecessorum nostrorum oculis inspeximus et manibus contractavimus et eas in registro nostro verbo ad verbum scribi fecimus quarum tenor talis est []embed Has autem supradictas concessiones ratas et gratas habentes eas episcopali auctoritate confirmamus Et ad maiorem securitatem presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus Preterea ex dono nostro concedimus eisdem decimas de terra Iohannis filii Roberti in Kenigton ad opus fratrum infirmorum salvis tamen in omnibus iure auctoritate et dignitate ecclesie nostre et nostra et successorum nostrorum Dat apud Abendon per manum Iohannis capellani septimo kal Novembris pontificatus nostri anno quarto Hiis testibus magistro Luca magistro Henrico de Bisschopeston canonicis Sar Roberto decano Abendon magistro Roberto officiali Berk magistro Iacobo persona de Wytham magistro Roberto persona de Chyvel[e] Valentino diacono nostro Galfrido et Willelmo de Leycestr clericis nostris Andrea camerario nostro et multis aliis