Charter Document - 03390006

Charter Document - 03390006


Charter Number: 03390006
Cartulary Title: Salisbury 1229-1262 Volume 36
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1230
Date type: Internal, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Robertus dei permissione Sar ecclesie minister humilis salutem in domino Scire volumus universos nos cartas felicis recordationis Huberti Herberti necnon et Ricardi predecessorum nostrorum inspexisse in hec verba [] Cum igitur predecessorum statuta iusta et legitima successorem conveniat custodire nos omnes supradictas concessiones ratas et gratas habentes eas episcopali auctoritate confirmamus et ad maiorem securitatem presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus salvis tamen in omnibus iure auctoritate et dignitate ecclesie nostre et nostra et successorum nostrorum Dat apud Rammesber per manum Galfridi de Otteford sexto idus Augusti pontificatus nostri anno secundo Hiis testibus magistro Radulfo de Gnoveshalle officiali nostro magistro Thoma de Ebbeseburn Herberto persona de Bedewynde Roberto Coterel persona de Remmesber canonicis Sar magistro Iohanne de Burmyngeham magistro Thoma de Warewyk Ricardo capellano nostro Petro de Welles Petro decano de Merleberg Stephano decano de Nuybur Nicholao de Henr[e]de Willelmo Chaumpiun et multis aliis

Markups

Names Markup:



Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Robertus dei permissione Sar ecclesie minister humilis salutem in domino Scire volumus universos nos cartas felicis recordationis Huberti Herberti necnon et Ricardi predecessorum nostrorum inspexisse in hec verba []embed Cum igitur predecessorum statuta iusta et legitima successorem conveniat custodire nos omnes supradictas concessiones ratas et gratas habentes eas episcopali auctoritate confirmamus et ad maiorem securitatem presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus salvis tamen in omnibus iure auctoritate et dignitate ecclesie nostre et nostra et successorum nostrorum Dat apud Rammesber per manum Galfridi de Otteford sexto idus Augusti pontificatus nostri anno secundo Hiis testibus magistro Radulfo de Gnoveshalle officiali nostro magistro Thoma de Ebbeseburn Herberto persona de Bedewynde Roberto Coterel persona de Remmesber canonicis Sar magistro Iohanne de Burmyngeham magistro Thoma de Warewyk Ricardo capellano nostro Petro de Welles Petro decano de Merleberg Stephano decano de Nuybur Nicholao de Henr[e]de Willelmo Chaumpiun et multis aliis