Charter Document - 06500106

Charter Document - 06500106


Charter Number: 06500106
Cartulary Title: Cartulary of St. Albans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1252
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document
Embedded Document
British Library - Cotton MS Nero D I (f107v)

Charter:

R[obertus] Dei gratia Lincolniensis episcopus dilectis in Christo filius omnibus archidiaconis per Lincolniensem dioecesim constitutis salutem gratiam et benedictionem Venerabilium patrum W[alteri] Wigorniensis et F[ulconis] Londonensis episcoporum literas recepimus in hec verba [] Hujus igitur auctoritate mandati vobis mandamus in virtute obedientie firmiter injungentes quod singularum ecclesiarum taxationem antiquam et ecclesiarum que sunt approbate quibuscunque item omnium abbatiarum prioratuum et aliorum locorum non exemptorum estimatione habita quantum ad bona temporalia eorum necnon et omnium beneficiorum ecclesiasticorum vestre dioecesis per vos citra festum Sancti Nicholai inquiri faciatis diligenter et omnium et singularum portionum summam cum particulis suis adgregantibus summam totalem nobis die beati Nicholai ad ultimum aperte et discrete cum suis particulis in scripto per vos in singulis archidiaconatibus vestris redactis sigillatim sub sigillis vestris signato ad nos ubicumque fuerimus in nostra dioecesi vel extra transmittere faciatis preterea omnium bonorum temporalium magistri ordinis de Simplingham priorum et monialium ejusdem ordinis in ecclesiis eorundem parochialibus non existentium quia cum aliis taxabantur separatim et sigillatim ab aliis estimationibus De his que in vestris archidiaconatibus optinent simili modo ad predictum diem summam transmittatis totalem Datum apud Henefeld tertio kal Novembris pontificatus nostri anno xviii Valete

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



R[obertus] Dei gratia Lincolniensis episcopus dilectis in Christo filius omnibus archidiaconis per Lincolniensem dioecesim constitutis salutem gratiam et benedictionem Venerabilium patrum W[alteri] Wigorniensis et F[ulconis] Londonensis episcoporum literas recepimus in hec verba []embed Hujus igitur auctoritate mandati vobis mandamus in virtute obedientie firmiter injungentes quod singularum ecclesiarum taxationem antiquam et ecclesiarum que sunt approbate quibuscunque item omnium abbatiarum prioratuum et aliorum locorum non exemptorum estimatione habita quantum ad bona temporalia eorum necnon et omnium beneficiorum ecclesiasticorum vestre dioecesis per vos citra festum Sancti Nicholai inquiri faciatis diligenter et omnium et singularum portionum summam cum particulis suis adgregantibus summam totalem nobis die beati Nicholai ad ultimum aperte et discrete cum suis particulis in scripto per vos in singulis archidiaconatibus vestris redactis sigillatim sub sigillis vestris signato ad nos ubicumque fuerimus in nostra dioecesi vel extra transmittere faciatis preterea omnium bonorum temporalium magistri ordinis de Simplingham priorum et monialium ejusdem ordinis in ecclesiis eorundem parochialibus non existentium quia cum aliis taxabantur separatim et sigillatim ab aliis estimationibus De his que in vestris archidiaconatibus optinent simili modo ad predictum diem summam transmittatis totalem Datum apud Henefeld tertio kal Novembris pontificatus nostri anno xviii Valete