Charter Document - 06502106

Charter Document - 06502106


Charter Number: 06502106
Cartulary Title: Cartulary of St. Albans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1252
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero D I (f107v)

Charter:

Innocentius episcopus [] venerabilibus fratribus Lincolniensi Wigorniensi et Londoniensi episcopis salutem et Apostolicam benedictionem Gratum gerimus et acceptum vestram et venerabilium fratrum coepiscoporum vestrorum devotionem dignis in Domino laudibus commendantes ex eo quod vos et iidem episcopi nominati compatientes ecclesie Romane sibi nuper quatuor milia marcarum spontanei quod nobis est acceptius contulistis Quia vero absque gravamine vestro non posset ut asseritur hoc de vestris propriis fieri sic de levi placuit nobis ut ad conferendum vobiscum omnes viros ecclesiasticos provincie Cantuariensis non exemptos civitate ac dioecesi Cantuariensi exceptis compelli paterna sollicitudine faceremus attendentes igitur quod favoris prosecutione dignum est votum vestrum adimplere ac gerentes de circumspectione vestra fiduciam in Domino pleniorem fraternitati vestre per Apostolica scripta mandamus quatinus predictum subsidium per omnes ecclesias ejusdem provincie non exemptas predictarum civitatis et dioecesis ecclesiis ac proventibus archiepiscopalibus scilicet duntaxat exceptis equaliter consideratis singularum facultatibus partientes ipsas earumque personas ad solvendum quod eis imposueritis per vos vel per alios quos ad id colligendum deputandos duxeritis per censuram ecclesiasticam auctoritate Apostolica compellatis non obstante si aliquibus de partibus illis quod excommunicari suspendi vel interdici aut compelli ad aliquam provisionem non valeant a sede Apostolica sit indultum et universis privilegiis indulgentiis vel literis Apostolicis generalibus vel specialibus sub quacunque forma verborum optentis et optinendis et quibuslibet aliis per que id impediri vel differri valeat et de quibus specialem fieri oporteat mentionem et constitutione de duabus dictis edita in concilio generali Datum Perusii nonis Junii pontificatus nostri anno nono

Source (click image below to view full size)