Charter Document - 05190647

Charter Document - 05190647


Charter Number: 05190647
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1261 - 1295
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Rogerus Dei gratia Coventr et Lich episcopus salutem in Domino Noveritis nos litteras apostolicas infrascriptas legisse et diligenter inspexisse non cancellatas non abolitas nec in aliqua sui parte vitiatas in hec verba [] Nos itaque vestris supplicationibus inclinati ordinationem huiusmodi prout inde edita est ratam et gratam habentes eam auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Tenor autem litterarum ipsarum talis est [] Salvo nobis et successoribus nostris in omnibus et per omnia inperpetuum omni iure quod nobis et predecessoribus nostris in predicto prioratu de Stanes vacante et non vacante competere consuevit Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Lateran x kalendas Februarii pontificatus nostri anno septimo

Markups

Names Markup:



Omnibus Cristi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Rogerus Dei gratia Coventr et Lich episcopus salutem in Domino Noveritis nos litteras apostolicas infrascriptas legisse et diligenter inspexisse non cancellatas non abolitas nec in aliqua sui parte vitiatas in hec verba []embed Nos itaque vestris supplicationibus inclinati ordinationem huiusmodi prout inde edita est ratam et gratam habentes eam auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Tenor autem litterarum ipsarum talis est []embed Salvo nobis et successoribus nostris in omnibus et per omnia inperpetuum omni iure quod nobis et predecessoribus nostris in predicto prioratu de Stanes vacante et non vacante competere consuevit Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Lateran x kalendas Februarii pontificatus nostri anno septimo