Charter Document - 04140268
Charter Number: | 04140268 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Vidimus |
Date: | 1267 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Embedded Document Embedded Document Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Nos Heinricus de Hardekke iudex prouincialis Austrie presentibus profitemur quod venerabilis in Christo pater et dominus Frisingensis episcopus apud Amstetten ostendit nobis litteras signatas sigillo venerabilis patris et domini bone memorie Eberhardi Salcburgensis archiepiscopi et domini Friderici quondam ducis Austrie quarum tenor talis fuit [] Fuit etiam aput Amstetten presente domino Chunrado scriba Anaci coram nobis legitime comprobatum quod bone memorie dominus Ch Frisingensis episcopus predecessor eius qui nunc est dictum forum in Aspach usque ad obitum suum possedit pacifice et quiete Dictus quoque dominus noster episcopus Frisingensis alias litteras signatas sigillo domini Hadmari de Chvnring [produxit] in hec uerba [] Tertiam quoque litteram dictus dominus episcopus opulit nobis signatam sigillo domini Ottonis de Mihsawe et Levblini Judei cuius tenor talis fuit [] Coram nobis etiam presente Chvnrado scriba Anaci in dicto loco Amsteten extitit legitime comprobatum quod bone memorie Ch Frisingensis episcopus predecessor eius qui nunc est uillam in Vrleugstorf et similiter uillam in Probstorf usque ad obitum suum possedit pacifice et quiete Acta sunt hec aput Amsteten anno domini MCCLXVII XII kalendis Aprilis
Markups
Names Markup:
Nos Heinricus de Hardekke iudex prouincialis Austrie presentibus profitemur quod venerabilis in Christo pater et dominus Frisingensis episcopus apud Amstetten ostendit nobis litteras signatas sigillo venerabilis patris et domini bone memorie Eberhardi Salcburgensis archiepiscopi et domini Friderici quondam ducis Austrie quarum tenor talis fuit []embed Fuit etiam aput Amstetten presente domino Chunrado scriba Anaci coram nobis legitime comprobatum quod bone memorie dominus Ch Frisingensis episcopus predecessor eius qui nunc est dictum forum in Aspach usque ad obitum suum possedit pacifice et quiete Dictus quoque dominus noster episcopus Frisingensis alias litteras signatas sigillo domini Hadmari de Chvnring [produxit] in hec uerba []embed Tertiam quoque litteram dictus dominus episcopus opulit nobis signatam sigillo domini Ottonis de Mihsawe et Levblini Judei cuius tenor talis fuit []embed Coram nobis etiam presente Chvnrado scriba Anaci in dicto loco Amsteten extitit legitime comprobatum quod bone memorie Ch Frisingensis episcopus predecessor eius qui nunc est uillam in Vrleugstorf et similiter uillam in Probstorf usque ad obitum suum possedit pacifice et quiete Acta sunt hec aput Amsteten anno domini MCCLXVII XII kalendis Aprilis