Charter Document - 04140136
Charter Number: | 04140136 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Pledge |
Date: | 1236 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Fridericus de gracia dux Austrie et Styrie et dominus Karniole tenore presencium notum fieri volumus vniuersis quod forum in Aspach quod ab ecclesie Frisingensi in feodo habere dinoscimur venerabili domino eiusdem ecclesie episcopo pro quingentis marcis argenti in quibus sibi et ecclesie sue tenemur pro expensis factis ad curiam Romanam et diuersis obsequiis obligauimus tali pacto quod cum nos dictam pecuniam episcopo memorato vel eius successori soluerimus predictum forum nomine feodi ad nos redeat absolutum Ad cuius memoriam presentem paginam veuerabilis domini nostri archiepiscopi Salzburgensis et nostri sigilli iussimus communiri Datum anno incarnationis domini MCCXXXVI [VIIII] indictione mense Julii