Charter Document - 04140188
Charter Number: | 04140188 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1257 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Lvblinus et frater meus Nekelo Judei comites camere illustris ducis Austrie tenore presentium dicimus et protestamur quod mediante domino Ottone de Missowe discordia que inter venerabilem dominum Chunradum Frisingensem episcopum et nos super sedecim beneficiis in villa Vrleugestorf sitis uertebatur fuit taliter amputata videlicet si non ante proximum beati Jacobi apostoli festum eidem domino episcopo uel eius certo nuncio ducentas marcas argenti puri sub pondere Wiennensi daremus quod ex tunc ab omni iure actionis quantum ad dicta xvi beneficia cecidissemus Ad hec vero ex parte dicti domini episcopi fuit coram prelibato domino O de Missowe publice protestatum quod si cc marce argenti prout supra tactum est fuerint ei uel eius nunciis circa prefatum terminum assignate ex tunc memorata xvi beneficia debeant nostris usibus deseruire et ipse nichilominus episcopus compromisit quod debeat esse noster gwer erga dominum Rudolfum de Potendorf et eius uxorem eorumque heredes de pecunia subnotata quam super antedicta xvi beneficia quodam domino Hadmaro de Chunring necessitatis tempore mutauit bona fide cuius summa noscitur esse talis videlicet xiiij marce auri item duo pecaria argentea deaurata estimata ad valorem lx marcarum item due scutelle elemosinarum argentee ad pondus xiiij marcarum item tres scutelle argentee habentes in pondere vi marcas item i talenta Ratisponensium denariorum In cuius itaque rei testimonium tam supra memorati domini O de Missowe quam nostrum sigillum ad presentem paginam apponi fecimus ne locus fraudi dari valeat hinc et inde Datum Wienne anno domini MCCLVII indictione XV XII kal Martij