Charter Document - 03960055
Charter Number: | 03960055 |
---|---|
Cartulary Title: | Schottenstift [Wien] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1287 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Wernhardus dei gracia ecclesie Patauiensis episcopus omnibus in perpetuum Etsi iuxta debitum officii nostri singulis nostre dyocesis ecclesiis paterna superintendere diligencia debeamus et earum necessitates misericorditer releuare circa nonnullas tamen beniuole aciam diffundimus ampliorem quas ope nostra nouimus amplius indigere quarumque defectus exposcunt vt earum lapsui succurramus Nouerit igitur tam presens etas quam successura posteritas quod dilectus in Christo abbas Wilhalmus sancte Marie Scotorum in Wienna in nostra et venerabilis capituli nostri presencia constitutus nobis quasdam litteras bone memorie predecessoris nostri domini Rudigeri quondam Patauiensis episcopi exhibuit per omnia in hec verba [] Item litteras felicis recordacionis domini Guidonis titulo sancti Laurencii presbyteri cardinalis tunc apostolice sedis legati similiter in hec verba [] Adtendentes igitur ex litteris supradictis et alias per documenta legitima informati quod predictus predecessor noster fructus et prouentus ecclesie parrochialis in Pulka que ad dictum monasterium patronatus titulo pertinebat ad mensam abbatis et fratrum ibidem iure perpetuo dudum legitime tradidit et donauit videntes etiam idem monasterium ad talem inopiam deuenisse vt etiam nostris temporibus dicta gratia et releuamine plus ceperit indigere donationem predictam de consensu capituli nostri ratam tenentes et gratam eam auctoritate presencium innouamus predictos fructus et prouentus ad mensam abbatis et fratrum predictorum iure perpetuo quemadmodum in antea concedendo predictas etiam litteras predecessoris nostri supplendo taliter declaramus et interpretamur Abbas namque qui pro tempore fuerit de consilio et voluntate sui conuentus vnum fratrem sui ordinis in ecclesia instituet antedicta qui domum et curam temporalium gubernabit episcopo archydiacono legatis et nunciis sedis apostolice de consuetis iuribus responsurus Duos habebit seculares sacerdotes qui plebem in diuinis et sacramentis ecclesiasticis procurabunt et illis nos deputabimus pro uestibus et aliis necessariis de fructibus ecclesie porcionem quorum vnus nostra capitula et conuentus archydiaconorum et decanotum tenebitur visitare In cuius rei testimonium et perpetuum firmamentum presentes litteras nostro et capituli nostri sigillis fecimus communiri Datum et actum Patauie anno domini MCCLXXX septimo
Markups
Names Markup:
Wernhardus dei gracia ecclesie Patauiensis episcopus omnibus in perpetuum Etsi iuxta debitum officii nostri singulis nostre dyocesis ecclesiis paterna superintendere diligencia debeamus et earum necessitates misericorditer releuare circa nonnullas tamen beniuole aciam diffundimus ampliorem quas ope nostra nouimus amplius indigere quarumque defectus exposcunt vt earum lapsui succurramus Nouerit igitur tam presens etas quam successura posteritas quod dilectus in Christo abbas Wilhalmus sancte Marie Scotorum in Wienna in nostra et venerabilis capituli nostri presencia constitutus nobis quasdam litteras bone memorie predecessoris nostri domini Rudigeri quondam Patauiensis episcopi exhibuit per omnia in hec verba []embed Item litteras felicis recordacionis domini Guidonis titulo sancti Laurencii presbyteri cardinalis tunc apostolice sedis legati similiter in hec verba []embed Adtendentes igitur ex litteris supradictis et alias per documenta legitima informati quod predictus predecessor noster fructus et prouentus ecclesie parrochialis in Pulka que ad dictum monasterium patronatus titulo pertinebat ad mensam abbatis et fratrum ibidem iure perpetuo dudum legitime tradidit et donauit videntes etiam idem monasterium ad talem inopiam deuenisse vt etiam nostris temporibus dicta gratia et releuamine plus ceperit indigere donationem predictam de consensu capituli nostri ratam tenentes et gratam eam auctoritate presencium innouamus predictos fructus et prouentus ad mensam abbatis et fratrum predictorum iure perpetuo quemadmodum in antea concedendo predictas etiam litteras predecessoris nostri supplendo taliter declaramus et interpretamur Abbas namque qui pro tempore fuerit de consilio et voluntate sui conuentus vnum fratrem sui ordinis in ecclesia instituet antedicta qui domum et curam temporalium gubernabit episcopo archydiacono legatis et nunciis sedis apostolice de consuetis iuribus responsurus Duos habebit seculares sacerdotes qui plebem in diuinis et sacramentis ecclesiasticis procurabunt et illis nos deputabimus pro uestibus et aliis necessariis de fructibus ecclesie porcionem quorum vnus nostra capitula et conuentus archydiaconorum et decanotum tenebitur visitare In cuius rei testimonium et perpetuum firmamentum presentes litteras nostro et capituli nostri sigillis fecimus communiri Datum et actum Patauie anno domini MCCLXXX septimo