Charter Document - 03960025

Charter Document - 03960025


Charter Number: 03960025
Cartulary Title: Schottenstift [Wien]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Permission
Date: 1237
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Rvdegerus dei gratia Patauiensis episcopus omnibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium salutari Per presens scriptum notum facimus vniuersis quod nos petitionibus dilectorum in Christo fratrum abbatis et conuentus sancte Marie apud Schotos in Wienna inclinati indulsimus eisdem ut post tempora uite plebani qui iam ecclesie in Pulka dinoscitur presidere abbas Schotorum unum de fratribus instituendi in eadem ecclesia habeat potestatem Et ne in posterum super tali iure aliqua ipsis possit calumpnia suboriri presentem paginam sigilli nostri impressione et testium subscriptione duximus roborandam Testes sunt hij Chunradus decanus Patauiensis Chunradus plebanus maioris ecclesie et Vlricus de Maeminge canonicus Patauiensis Actum anno domini millesimo CCXXXVII pontificatus nostri anno quarto