Charter Document - 03590715
Charter Number: | 03590715 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Certification |
Date: | 1290 - 1299 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document Embedded Document |
Charter:
Viro venerande discrecionis domino suo legitimo magistro R de sancta Fredeswyda archidiacono Bok decanus Bok salutem reuerentiam et obedientiam Mandatum vestrum in hec verba recepi R de sancta Fredeswyda archidiaconus Bok discreto viro decano eiusdem salutem in uero saluatore Mandatum domini nostri Linc episcopi recepimus in forma subscripta [] Nos R de sancta Fredeswyda archidiaconus Bok vice et auctoritate domini nostri Linc episcopi opponimus vobis fratri I abbati de Bitlesdene ex officio quod vox capellam quandam in parochia de Thorneberg de novo construxistis et in eadem diuina sine auctoritate legitima non tamen vestris set ceteris parochianis eiusdem ecclesie et quibus aliis venientibus extransuerso pubblice celebrastis et per monachos vestros celebrare fecistis et quod iniuriosius est oblaciones aliorum illuc confluencium tam in pecunia quam in candelis recepistis et sic percepta non sine nota sacrilegii detinuistis et detinetis licet humiliter et cum instancia a vicario dicte ecclesie ut ipsa restitueritis fueritis requisiti in enormem lesionem et iurium mutilacionem ecclesie parochialis de Thorneberg antedicte ac eciam in preiudicium prioris et conuentus de Luffeld qui ipsam ecclesiam de Thorneberg in vsus proprios habent intolerabile et graue Item edificia diuersorum parochianorum ecclesie predicte de Thorneberg de quibus edificiis et habitantibus in ipsis multa ipsi ecclesie obveniebat diuersis temporibus comparastis et in curtilagium proprium de quibus decimam non soluistis conuertistis non sine mansio incommodo et enormi preiudicio ecclesie de Thorneberg sepedicte super quibus iuxta formam mandati a dicto patre Linc nobis directi summarie et ex effecto intendimus procedere et inquirere ordinare et statuere quod animabus erit salubre iurique consonans et racionabile
Markups
Names Markup:
Viro venerande discrecionis domino suo legitimo magistro R de sancta Fredeswyda archidiacono Bok decanus Bok salutem reuerentiam et obedientiam Mandatum vestrum in hec verba recepi R de sancta Fredeswyda archidiaconus Bok discreto viro decano eiusdem salutem in uero saluatore Mandatum domini nostri Linc episcopi recepimus in forma subscripta []embed Nos R de sancta Fredeswyda archidiaconus Bok vice et auctoritate domini nostri Linc episcopi opponimus vobis fratri I abbati de Bitlesdene ex officio quod vox capellam quandam in parochia de Thorneberg de novo construxistis et in eadem diuina sine auctoritate legitima non tamen vestris set ceteris parochianis eiusdem ecclesie et quibus aliis venientibus extransuerso pubblice celebrastis et per monachos vestros celebrare fecistis et quod iniuriosius est oblaciones aliorum illuc confluencium tam in pecunia quam in candelis recepistis et sic percepta non sine nota sacrilegii detinuistis et detinetis licet humiliter et cum instancia a vicario dicte ecclesie ut ipsa restitueritis fueritis requisiti in enormem lesionem et iurium mutilacionem ecclesie parochialis de Thorneberg antedicte ac eciam in preiudicium prioris et conuentus de Luffeld qui ipsam ecclesiam de Thorneberg in vsus proprios habent intolerabile et graue Item edificia diuersorum parochianorum ecclesie predicte de Thorneberg de quibus edificiis et habitantibus in ipsis multa ipsi ecclesie obveniebat diuersis temporibus comparastis et in curtilagium proprium de quibus decimam non soluistis conuertistis non sine mansio incommodo et enormi preiudicio ecclesie de Thorneberg sepedicte super quibus iuxta formam mandati a dicto patre Linc nobis directi summarie et ex effecto intendimus procedere et inquirere ordinare et statuere quod animabus erit salubre iurique consonans et racionabile