Charter Document - 03591715
| Charter Number: | 03591715 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1290 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Cum igitur in partibus Bok nondum instet tempus messis colligendi uel vindemie suggestaque domino Linc prescripta redundent in enormem ecclesie lesionem animarum multarum periculum non modicum et scandalum plurimorum tibi mandamus firmiter iniungentes quatinus cites abbatem de Butlesden prescriptum eiusque monachos qui in dicta capella diuina celebrauerunt ac ceteros alios ibidem contra inhibicionem eisdem factam diuina audientes ibidem de quorum nominibus certiorari volumus manifeste quod compareant coram nobis in ecclesia de Hertwell iuxta Alesbur die lune proxima ante festum sancti Laurencii super hiis que infrascripto mandato continentur et eorum appendiciis responsuri facturi et recepturi quod postulantur ordo iuris Qualiter autem mandatum nostrum fueris executus vna cum nominibus citatorum per litteras tuas patentes harum seriem continentes dictis die et loco reddas certiores Datum apud Churchehull tercio kalendas Augusti anno domini mcc nonagesimo Hoc quidam mandatum uestrum executus sum diligenter citando abbatem de Butlesden fratrem Walterum de Elsindon fratrem Willelmum de Billing monachos eiusdem fratrem Rogerum laicum Rogerum Huald et vxorem eius Henricum de Helinden et vxorem eius Iohannam vxorem Henrici de Granges Malinam vxorem Henrici de Kokebi vxorem Roberti dicti vicarii Matildam Swift vxorem Iohannis de Morton Rogerum Swift et vxorem eius Matildam de Broc Iohannem fabrum et vxorem eius Hugonem de Burton Simonem Purcel et vxorem eius In cuius rei testimonium has litteras vobis transmitto patentes Datum apud Cleydone die mercurii proxima post festum sancti Petri quod dicitur ad vincula anno domini mcc nonagesimo
