Charter Document - 03440347
Charter Number: | 03440347 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1289-1299 Volume 41 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1298 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Embedded Document Embedded Document Embedded Document |
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras visuris vel audituris Radulphus permissione divina Norwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra nos litteras apostolicas recepisse formam que sequitur continentes [] Nos vero dictis litteris apostolicis ut decuit volentes obedire ecclesiasticum beneficium quodcumque tunc vacans vel quod primum vacare contigerit ad collationem vel presentationem dictorum prioris et conventus spectans in civitate predicta seu diocesi ad opus predicti clerici reservavimus per decretum et inhibitionem nostram dictis priori et conventui direximus sub hac forma sequente [] Et quia post dictum mandatum receptum et reservationem nostram factam per decretum primo invenimus ecclesiam de Aldelford nostre diocesis ad dictorum prioris et conventus presentationem spectantem de iure et de facto vacantem nos eidem Gilberto de dicta ecclesia sic vacante providimus et ipsum pilio nostro investivimus in eadem sub hac forma que sequitur [] Et ne ex predictis provisione et investitura ecclesie memorate prefatis priori et conventui quoad ius patronatus per longa temporum spatia dubietas oriri seu preiudicium generari possit in futurum quoquo modo quin iidem prior et conventus tanquam veri patroni eiusdem ecclesie dicto Gilberto cedente vel decedente idoneam personam ad ecclesiam de Alderford memoratam valeant presentare ad eternam rei memoriam sigillum nostrum presentibus est appensum Data apud Thorp die sancti Hillarii anno Domino supradicto Rasura pridie in data littere apostolice et rasura pridie in data investiture per R episcopum Norwicensem rasa et emendata fuerint ante consignationem Dat []
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras visuris vel audituris Radulphus permissione divina Norwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra nos litteras apostolicas recepisse formam que sequitur continentes []embed Nos vero dictis litteris apostolicis ut decuit volentes obedire ecclesiasticum beneficium quodcumque tunc vacans vel quod primum vacare contigerit ad collationem vel presentationem dictorum prioris et conventus spectans in civitate predicta seu diocesi ad opus predicti clerici reservavimus per decretum et inhibitionem nostram dictis priori et conventui direximus sub hac forma sequente []embed Et quia post dictum mandatum receptum et reservationem nostram factam per decretum primo invenimus ecclesiam de Aldelford nostre diocesis ad dictorum prioris et conventus presentationem spectantem de iure et de facto vacantem nos eidem Gilberto de dicta ecclesia sic vacante providimus et ipsum pilio nostro investivimus in eadem sub hac forma que sequitur []embed Et ne ex predictis provisione et investitura ecclesie memorate prefatis priori et conventui quoad ius patronatus per longa temporum spatia dubietas oriri seu preiudicium generari possit in futurum quoquo modo quin iidem prior et conventus tanquam veri patroni eiusdem ecclesie dicto Gilberto cedente vel decedente idoneam personam ad ecclesiam de Alderford memoratam valeant presentare ad eternam rei memoriam sigillum nostrum presentibus est appensum Data apud Thorp die sancti Hillarii anno Domino supradicto Rasura pridie in data littere apostolice et rasura pridie in data investiture per R episcopum Norwicensem rasa et emendata fuerint ante consignationem Dat []