Charter Document - 03430179
Charter Number: | 03430179 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1266-1288 Volume 40 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
Date: | 1270 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document Embedded Document |
Charter:
[O]mnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Rogerus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Noveritis nos literas summi pontificis domini Alexandri quarti statutum sive ordinationem a bone memorie Waltero Norwicensi episcopo in hospitali sancti Egidii de Norwico quod fundavit factam de verbo ad verbum continentes non cancellatas non abolitas nec in aliqua sui parte vitiatas oculata fide diligenter inspexisse sub verbis subscriptis [] Nos igitur vestris supplicationibus inclinati quod ab eodem episcopo super premissis pie ac provide factum est ratum habentes et firmum auctoritate apostolica confirmamus et presenti scripto patrocinio communimus Tenorem autem literarum ipsarum de verbo ad verbum annotari fecimus qui est talis [] In cuius rei testimonium presenti scripto duximus sigillum nostrum apponendum Datum apud Southelmam mense Augusti anno Domini M ducentesimo septuagesimo secundo
Markups
Names Markup:
[O]mnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Rogerus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Noveritis nos literas summi pontificis domini Alexandri quarti statutum sive ordinationem a bone memorie Waltero Norwicensi episcopo in hospitali sancti Egidii de Norwico quod fundavit factam de verbo ad verbum continentes non cancellatas non abolitas nec in aliqua sui parte vitiatas oculata fide diligenter inspexisse sub verbis subscriptis []embed Nos igitur vestris supplicationibus inclinati quod ab eodem episcopo super premissis pie ac provide factum est ratum habentes et firmum auctoritate apostolica confirmamus et presenti scripto patrocinio communimus Tenorem autem literarum ipsarum de verbo ad verbum annotari fecimus qui est talis []embed In cuius rei testimonium presenti scripto duximus sigillum nostrum apponendum Datum apud Southelmam mense Augusti anno Domini M ducentesimo septuagesimo secundo