Charter Document - 03400279

Charter Document - 03400279


Charter Number: 03400279
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1276 - 1277
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Robertus miseratione divina Sar ecclesie minister salutem in domino Cartam et ordinationem nobilis viri domini Willelmi Bluet militis inspeximus in hec verba [] Litteram etiam domini Nicholai Lungespeye rectoris matricis ecclesie eiusdem loci scilicet de Lacok consensum in hac parte prebentis inspeximus in hec verba [] Huius igitur militis precibus inclinati pium et laudabile eiusdem propositum ac etiam eiusdem rectoris consensum favore benivolo prosequentes cartam ipsam et ordinationem in eadem contentam ratas habentes et acceptas easdem quas pia ac salubri intentione provide factas esse reputamur pontificali auctoritate perpetuo confirmamus per presentes quibus sigillum nostrum apponi fecimus in testimonium premissorum et ad memoriam futurorum Dat apud Sunniges anno gratie millesimo ducentesimo septuagesimo sexto

Markups

Names Markup:



Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Robertus miseratione divina Sar ecclesie minister salutem in domino Cartam et ordinationem nobilis viri domini Willelmi Bluet militis inspeximus in hec verba []embed Litteram etiam domini Nicholai Lungespeye rectoris matricis ecclesie eiusdem loci scilicet de Lacok consensum in hac parte prebentis inspeximus in hec verba []embed Huius igitur militis precibus inclinati pium et laudabile eiusdem propositum ac etiam eiusdem rectoris consensum favore benivolo prosequentes cartam ipsam et ordinationem in eadem contentam ratas habentes et acceptas easdem quas pia ac salubri intentione provide factas esse reputamur pontificali auctoritate perpetuo confirmamus per presentes quibus sigillum nostrum apponi fecimus in testimonium premissorum et ad memoriam futurorum Dat apud Sunniges anno gratie millesimo ducentesimo septuagesimo sexto