Charter Document - 03390019

Charter Document - 03390019


Charter Number: 03390019
Cartulary Title: Salisbury 1229-1262 Volume 36
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1241
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presentes litere pervenerint Robertus dei gratia Saresbir episcopus decanus et capitulum Sarr salutem Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire quod cum olim auctoritate literarum domini pape controversia verteretur inter abbatem et conventum de Becco ex una parte et Galfridum archidiaconum Berkesir ex altera coram priore de Merton et coniudicibus suis super visitacionibus procuracionibus causarum cognicionibus quas prefatus archidiaconus a predictis abbate et conventu de iure communi petebat in ecclesiis et parochiis de Waneting de Hungerford et de Saudiburn dictis monachis econtrario asserentibus se ab huiusmodi prestacionibus et subiectione omnino esse inmunes ymmo ea omnia ad se ipsos pertinere racione prebende quam habent in ecclesia Sarr cuius nomine dictas ecclesias possident cum eisdem libertatibus in omnibus et per omnia gaudere debeant quibus et alie prebende ecclesie Sarr gaudere dinoscuntur secundum quod ex tenore instrumenti collacionis predicte prebende quod habent a bone memorie Herberto quondam episcopo Sarr liquido poterat deprehendi Est autem tenor instrumenti talis [] Huius igitur occasione instrumenti prefati monachi dicebant se esse prorsus exemptos a subiectione archidiaconali iuxta morem aliarum prebendarum ecclesie Sarr ea potissime racione quod confirmacio capituli prefatam inprebendacionem in hunc modum fuerat subsecuta Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus Saresbir ecclesie decanus et eiusdem loci capitulum salutem in domino Ea que caritatis affectu et studio pietatis precipue ob religionis favorem a prelatis ecclesiasticis salubriter sunt instituta merito debent ab hiis qui maioribus subesse noscuntur comprobari et ne in posterum cuiusquam malignitate valeant infringi autentici scripti munimine roborari Hinc est quod nos considerantes laudabile factum Herberti venerabilis patris nostri Sarr episcopi quo venerabilem abbatem Becc monasterii pro fervore religionis que in eodem monasterio a prima sui fundacione florere dinoscitur in collegium nostrum asciscere decrevit ipsumque et successores suos in perpetuum in ecclesia nostra canonicos instituere benigno favore prosequimur et votis omnibus communiter approbamus volentes ut quicumque pro tempore abbas Becc fuerit ecclesie nostre canonicus censeatur Et sicut prenominatus pater noster statuit et scripto suo confirmavit nomine prebende Sarr habeant et possideant ecclesiam de Waneting et ecclesias de utraque Ockeburn et ecclesiam de Hungerford cum capella de Saudiburn et aliis pertinentiis suis salva tamen onusta sustentacione vicariorum qui in eisdem ecclesiis pro tempore ministrabunt Et quia in ecclesia nostra more aliorum canonicorum residenciam facere non poterunt ipsi vicarium qui loco suo in ordine sacerdotali ministrabit in ecclesia nostra habebunt et ei necessaria secundum constitucionem ecclesie Sarr invenient Quod ut ratum sit et firmum sigilli nostri apposicione duximus roborandum Cum eciam predicte partes aliquamdiu processissent in causa tandem in venerabilem virum Ricardum quondam Sarr episcopum fuit hinc inde sub certa pena tamquam in arbitrium compromissum qui in forma arbitrii predictam iurisdictionem in predictis ecclesiis et parochiis sibi et successoribus suis retinuit nichilominus sepedictos abbatem et conventum in quadam summa pecunie sibi et successoribus suis annuatim solvenda et per eum et successores suos archidiaconis Berk qui pro tempore fuerint conpensanda in perpetuum condempnavit auferens predictis monachis dictarum ecclesiarum prebendarias libertates Propter quod predicti abbas et conventus pro ut eis videbatur indebite et enormiter sentientes se pregravari processu temporis a domino papa Gregorio nono literas ad revocandum arbitrium predictum in forma subscripta ad priorem de Donestapl et collegas suos inpetrarunt [] Cum igitur sepedicti abbas et conventus auctoritate predictarum literarum magistrum Egidium tunc temporis archidiaconum Berk qui iam restitutus erat ad iura archidiaconalia in predictis parochiis auctoritate iudiciaria traxissent in causam tandem de consensu nostro inter partes amicabilis composicio sub hac forma intercessit [] Nos igitur attendentes utilitatem eminentem prefati archidiaconatus per unionem dicte ecclesie de Northmorton eidem predictam compositionem inter partes initam confirmavimus decernentes non novum ius statuendo set vetus innovando et quod obscure dicebatur declarando ut predicti monachi causarum cogniciones nec non et alias libertates in omnibus et per omnia quas alii canonici ecclesie Sarr habent vel habituri sunt racione prebendarum suarum quecumque magis sunt vel erunt libere habeant in perpetuum et possideant vel quasi in predictis ecclesiis de Waneting de Hungerford et de Saudiburn ita videlicet ut eisdem libertatibus iurisdictione et honore decetero uti possint libere quiete inconcusse absque aliqua nostri vel successorum nostrorum nec non archidiaconorum Berk contradictione vel inpedimento sicut alii canonici ecclesie Sarr eisdem libertatibus uti debent vel utuntur et quantum ad predictas ecclesias ab omni subiectione archidiaconali dicti abbas et conventus exempti remaneant et inmunes Ut autem hec nostre confirmacionis pagina in perpetuum rata maneat et inconcussa presens scriptum ad perpetue rei memoriam sigillorum nostrorum nec non sigilli prefati Egidii munimine dignum duximus roborandum Hiis testibus Egidio archidiacono Berk Petro de Cumb Galfrido de Bedeford canonicis Sarr magistris Philippo de Sideling Roberto de Wichehamton Rogero de Merleberg Petro de Wymborn Rogero de Midelton capellanis Thoma de la Wyle senescallo Roberto Foliot Willelmo de Castello clericis et aliis Datum apud Remesbir per manum W de la Wyle capellani nostri et canonici xi kl Februarii pontificatus nostri anno duodecimo

Markups

Names Markup:



Omnibus Cristi fidelibus ad quos presentes litere pervenerint Robertus dei gratia Saresbir episcopus decanus et capitulum Sarr salutem Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire quod cum olim auctoritate literarum domini pape controversia verteretur inter abbatem et conventum de Becco ex una parte et Galfridum archidiaconum Berkesir ex altera coram priore de Merton et coniudicibus suis super visitacionibus procuracionibus causarum cognicionibus quas prefatus archidiaconus a predictis abbate et conventu de iure communi petebat in ecclesiis et parochiis de Waneting de Hungerford et de Saudiburn dictis monachis econtrario asserentibus se ab huiusmodi prestacionibus et subiectione omnino esse inmunes ymmo ea omnia ad se ipsos pertinere racione prebende quam habent in ecclesia Sarr cuius nomine dictas ecclesias possident cum eisdem libertatibus in omnibus et per omnia gaudere debeant quibus et alie prebende ecclesie Sarr gaudere dinoscuntur secundum quod ex tenore instrumenti collacionis predicte prebende quod habent a bone memorie Herberto quondam episcopo Sarr liquido poterat deprehendi Est autem tenor instrumenti talis []embed Huius igitur occasione instrumenti prefati monachi dicebant se esse prorsus exemptos a subiectione archidiaconali iuxta morem aliarum prebendarum ecclesie Sarr ea potissime racione quod confirmacio capituli prefatam inprebendacionem in hunc modum fuerat subsecuta Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus Saresbir ecclesie decanus et eiusdem loci capitulum salutem in domino Ea que caritatis affectu et studio pietatis precipue ob religionis favorem a prelatis ecclesiasticis salubriter sunt instituta merito debent ab hiis qui maioribus subesse noscuntur comprobari et ne in posterum cuiusquam malignitate valeant infringi autentici scripti munimine roborari Hinc est quod nos considerantes laudabile factum Herberti venerabilis patris nostri Sarr episcopi quo venerabilem abbatem Becc monasterii pro fervore religionis que in eodem monasterio a prima sui fundacione florere dinoscitur in collegium nostrum asciscere decrevit ipsumque et successores suos in perpetuum in ecclesia nostra canonicos instituere benigno favore prosequimur et votis omnibus communiter approbamus volentes ut quicumque pro tempore abbas Becc fuerit ecclesie nostre canonicus censeatur Et sicut prenominatus pater noster statuit et scripto suo confirmavit nomine prebende Sarr habeant et possideant ecclesiam de Waneting et ecclesias de utraque Ockeburn et ecclesiam de Hungerford cum capella de Saudiburn et aliis pertinentiis suis salva tamen onusta sustentacione vicariorum qui in eisdem ecclesiis pro tempore ministrabunt Et quia in ecclesia nostra more aliorum canonicorum residenciam facere non poterunt ipsi vicarium qui loco suo in ordine sacerdotali ministrabit in ecclesia nostra habebunt et ei necessaria secundum constitucionem ecclesie Sarr invenient Quod ut ratum sit et firmum sigilli nostri apposicione duximus roborandum Cum eciam predicte partes aliquamdiu processissent in causa tandem in venerabilem virum Ricardum quondam Sarr episcopum fuit hinc inde sub certa pena tamquam in arbitrium compromissum qui in forma arbitrii predictam iurisdictionem in predictis ecclesiis et parochiis sibi et successoribus suis retinuit nichilominus sepedictos abbatem et conventum in quadam summa pecunie sibi et successoribus suis annuatim solvenda et per eum et successores suos archidiaconis Berk qui pro tempore fuerint conpensanda in perpetuum condempnavit auferens predictis monachis dictarum ecclesiarum prebendarias libertates Propter quod predicti abbas et conventus pro ut eis videbatur indebite et enormiter sentientes se pregravari processu temporis a domino papa Gregorio nono literas ad revocandum arbitrium predictum in forma subscripta ad priorem de Donestapl et collegas suos inpetrarunt [] Cum igitur sepedicti abbas et conventus auctoritate predictarum literarum magistrum Egidium tunc temporis archidiaconum Berk qui iam restitutus erat ad iura archidiaconalia in predictis parochiis auctoritate iudiciaria traxissent in causam tandem de consensu nostro inter partes amicabilis composicio sub hac forma intercessit []embed Nos igitur attendentes utilitatem eminentem prefati archidiaconatus per unionem dicte ecclesie de Northmorton eidem predictam compositionem inter partes initam confirmavimus decernentes non novum ius statuendo set vetus innovando et quod obscure dicebatur declarando ut predicti monachi causarum cogniciones nec non et alias libertates in omnibus et per omnia quas alii canonici ecclesie Sarr habent vel habituri sunt racione prebendarum suarum quecumque magis sunt vel erunt libere habeant in perpetuum et possideant vel quasi in predictis ecclesiis de Waneting de Hungerford et de Saudiburn ita videlicet ut eisdem libertatibus iurisdictione et honore decetero uti possint libere quiete inconcusse absque aliqua nostri vel successorum nostrorum nec non archidiaconorum Berk contradictione vel inpedimento sicut alii canonici ecclesie Sarr eisdem libertatibus uti debent vel utuntur et quantum ad predictas ecclesias ab omni subiectione archidiaconali dicti abbas et conventus exempti remaneant et inmunes Ut autem hec nostre confirmacionis pagina in perpetuum rata maneat et inconcussa presens scriptum ad perpetue rei memoriam sigillorum nostrorum nec non sigilli prefati Egidii munimine dignum duximus roborandum Hiis testibus Egidio archidiacono Berk Petro de Cumb Galfrido de Bedeford canonicis Sarr magistris Philippo de Sideling Roberto de Wichehamton Rogero de Merleberg Petro de Wymborn Rogero de Midelton capellanis Thoma de la Wyle senescallo Roberto Foliot Willelmo de Castello clericis et aliis Datum apud Remesbir per manum W de la Wyle capellani nostri et canonici xi kl Februarii pontificatus nostri anno duodecimo