Charter Document - 03392019
Charter Number: | 03392019 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1229-1262 Volume 36 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exemption |
Date: | 1236 - 1241 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Quod predictus archidiaconus omnia iura archidiaconalia pro se ac suis successoribus in predictis ecclesiis et parochiis restituit prefatis abbati et conventui apud eos in perpetuum remansura Et quoniam archidiaconatus Berk in hoc pati iacturam videbatur in recompensacionem huiusmodi dampni dicti abbas et conventus advocacionem ecclesie de Northmorton una cum mesuagio quod fuit Iohannis Kempe et tribus acris terre prefato archidiacono et eius successoribus archidiaconis Berk a Henrico Basset tunc patrono in perpetuum dari procurarunt quam ecclesiam archidiaconatui Berk duximus uniendam