Charter Document - 03360231

Charter Document - 03360231


Charter Number: 03360231
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1164 - 1179
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Rogerus Dei gratia Wigorn episcopus universis sancte matris ecclesie filiis salutem Ad universitatis vestre notitiam pervenire volumus quod cartam pie memorie domini Wlstani episcopi dilectis filiis nostris Wigornensis ecclesie monachis indultam sub hac forma inspeximus [] Cartam etiam bone memorie decessoris nostri Symonis episcopi in hac forma inspeximus [] Nos itaque decessorum nostrorum vestigiis inherentes sepenominatam ecclesiam sancte Helene cum capellis et omnibus pertinentiis suis in usus fratrum Wigorn monasterii hoc modo converti concedimus voluntate et assensu Radulfi prioris et totius conventus ut medietas omnium obventionum prescripte ecclesie victui monachorum perpetuo assignetur et alia medietas perpetuo sacristarie deputetur Et sicut equa sit distributio emolumenti par sit partitio in omnibus oneris sustinendi Communi ergo assensu tam prioris et fratrum quam sacriste ad ipsam ecclesiam sancte Helene et ad capellas ad ipsam spectantes capellanos episcopo presentandos constituimus Ut igitur ea que predistincta sunt et unanimi fratrum consensu roborata inviolabili firmitate perseverent presentis scripti paginam in communi eorundem fratrum audientia perlectam salva dignitate episcopali et eius debitis consuetudinibus sigilli nostri impressione communiri decrevimus Hiis testibus []

Markups

Names Markup:



Rogerus Dei gratia Wigorn episcopus universis sancte matris ecclesie filiis salutem Ad universitatis vestre notitiam pervenire volumus quod cartam pie memorie domini Wlstani episcopi dilectis filiis nostris Wigornensis ecclesie monachis indultam sub hac forma inspeximus []embed Cartam etiam bone memorie decessoris nostri Symonis episcopi in hac forma inspeximus []embed Nos itaque decessorum nostrorum vestigiis inherentes sepenominatam ecclesiam sancte Helene cum capellis et omnibus pertinentiis suis in usus fratrum Wigorn monasterii hoc modo converti concedimus voluntate et assensu Radulfi prioris et totius conventus ut medietas omnium obventionum prescripte ecclesie victui monachorum perpetuo assignetur et alia medietas perpetuo sacristarie deputetur Et sicut equa sit distributio emolumenti par sit partitio in omnibus oneris sustinendi Communi ergo assensu tam prioris et fratrum quam sacriste ad ipsam ecclesiam sancte Helene et ad capellas ad ipsam spectantes capellanos episcopo presentandos constituimus Ut igitur ea que predistincta sunt et unanimi fratrum consensu roborata inviolabili firmitate perseverent presentis scripti paginam in communi eorundem fratrum audientia perlectam salva dignitate episcopali et eius debitis consuetudinibus sigilli nostri impressione communiri decrevimus Hiis testibus []