Charter Document - 03360135

Charter Document - 03360135


Charter Number: 03360135
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1151 - 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Iohannes Dei gratia Wigorn[ensis] ecclesie servus devotus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Notum facimus tam presentibus quam futuris quod inter ecclesiam beati Petri Gloecestr et inter ecclesiam sancte Marie Oseneie super decimis de Aldeswrde in presentia nostra huiusmodi facta est compositio videlicet quod ecclesia beati Petri Gloec totam decimam Terrici et dimidiam decimam aliorum hominum suorum et medietatem de Chirset eorundem hominum ecclesia vero sancte Marie Osen alteram medietatem decimarum et de Chirset habebit Hanc itaque compositionem quia ratam in perpetuum et inconvulsum esse volumus carta nostra confirmamus et impressione sigilli nostri communimus Huius etiam compositionis testes sunt Gilebertus Hereford episcopus Clemens Lantoniensis Reinaldus Guenelocensis priores Gerv[asius] Gloec Gualterus Hereford archidiaconi Gerv[asius] Simeon monachi Wig Iohannes Algarus canonici Lanton[ienses] Willelmus de Saresberi Hugo de Clifford Hereford canonici Ricardus de Guanci et Eudo et Robertus et Hamo clerici nostri et multi alii