Charter Document - 03260298
Charter Number: | 03260298 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1254-1305 Volume 23 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1298 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Gilbertus miseratione divina Cicestren episcopus salutem in domino sempiternam Accedens ad nos magister Ricardus de Arundell prebendarius prebende de Westwystering nobis instanter supplicavit ut infrascripta duo instrumenta de quorum corruptione propter eorum vetustatem verisimiliter timebat dignaremur renovare et nostro sigillo renovata comunire S dei gratia Cic episcopus universis sancte matris ecclesie filiis eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos assensu et concessione Willelmi de Buckeleia canonici prebende de Whigtring coram capitulo Cicestren concessisse Hugoni Esturmy quod idem Hugo eriget capellam suam apud Ichenore et ad eandem deserviendam ipse et heredes sui ydoneum sacerdotem episcopo vel officiali eius presentabunt Idem etiam sacerdos singulis annis nomine capelle quinque solidos canonico prenominato vel eius successori qui illam prebendam habebit persolvet in vigilia Circumcisionis domini et fidelitatem et obedientiam ecclesie Cic et episcopo et officialibus suis iurabit Iurabit quoque iam dicte prebende canonico quod ei canonem pretaxatum ad terminum predictum sine molestia et ingenio persolvet et quod ei fidem de hoc redditu portabit Et ut hec concessio rata in posterum permaneat sigilli mei appositione confirmavi Hiis testibus Ricardo de sancto Martino Hugone presbitero de Selesya Ricardo filio Wilnici Willelmo Lot Willelmo Malet Humfrido filio Hamonis de Boseham Philippo fratre episcopi Rogero de Chaisneto Willelmo filio Ricardi Gilberto de Salvermill Rogero senescallo Roberto filio Thome et multis aliis S dei gratia Cic episcopus secundus universis Cristi fidelibus eternam in domino salutem Noverit universitas vestra quod cum Hugo Sturmi concessione Seffridi thesaurarii et assensu capituli Cic capellam de Ichenor liberam et absolutam ab omni exactione ipsius S thesaurarii reddendo singulis annis v solidos obtinuisset quod auctoritate Iohannis bone memorie predecessoris nostri episcopi et assensu capituli nostri et concessione Willelmi tunc canonici prebende de Wihtring ad eundem redditum salva reliqua libertate sua prius tenebatur desiderans idem Hugo memoratam capellam in matricem ecclesiam consecrari in presentia nostra et totius capituli Cic pretaxato S thesaurario firmiter promisit quod dimidia marca argenti annuatim reddetur in Circumcisione domini sepedicto thesaurario vel eius successori canonico prebende eiusdem per manum persone in ecclesia de Ichenore institute sub hoc tenore quod sepedicta capella fiet matrix ecclesia et cimiterium suum habebit Et ipse Hugo et heredes sui liberum ius presentandi episcopo Cic habebunt quamcumque personam voluerint ad ipsam ecclesiam dum tamen ydonea fuerit Ipse vero qui in eadem ecclesia instituetur persona sepedicto S thesaurario vel eius successori canonico illius prebende prestito iuramento securitatem faciet quod termino statuto iam dictum redditum integre et sine dolo persolvet Quod si occasione aliqua a predicte pensionis solutione cessare voluerit sepedictus thesaurarius vel qui prebendam illam possidebit plenam potestatem habebit ipsum ad solutionem predicte pensionis per suspencionem officii et beneficii compellendi neque aliam cohertionem predicte persone imponet neque aliud ius in prescripta ecclesia sibi vendicabit Personam etiam ecclesie de Ichenore canonicam obedientiam episcopo iurabit et officialibus suis et eadem ecclesia eidem episcopo super iure episcopali quod eam contingit respondebit sicut alie libere matrices ecclesie in episcopatu suo Ut autem hec conventio rata et inconcussa permaneat presentis eam scripti auctoritate confirmavimus Hiis testibus magistro Roberto de Bosham Willelmo capellano Magero clerico Ricardo clerico Rogero de Chein Iordano de Memil Thoma de Argent Radulfo filio Petri Ricardo de Pageham et multis aliis Nos vero predicta duo instrumenta licet clara diligenter intuentes ea tam in sigillis quam scriptura sine vitio et suspicione in presenti reperientes predicti magistri Ricardi petitioni iustam et favorabilem propter vetustatem veraciter fecimus sine addito subtracto vel mutato et sigillum meum apponi Dat apud Aldingborne die sancte Edmundi archiepiscopi et confessoris anno domini millesimo cc nonagesimo octavo