Charter Document - 03261298
| Charter Number: | 03261298 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chichester 1254-1305 Volume 23 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1173 - 1180 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
[Johannes] dei gratia Cic episcopus Universis sancte matris ecclesie filiis eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos assensu et concessione Willelmi de Buckeleia canonici prebende de Whigtring coram capitulo Cicestren concessisse Hugoni Esturmy quod idem Hugo eriget capellam suam apud Ichenore et ad eandem deserviendum ipse et heredes sui ydoneum sacerdotem episcopo vel officiali eius presentabunt Idem etiam sacerdos singulis annis nomine capelle quinque solidos canonico prenominato vel eius successori qui illam prebendam habebit persolvet in vigilia Circumcisionis domini et fidelitatem et obedientiam ecclesie Cic et episcopo et officialibus suis iurabit Iurabit quoque iam dicte prebende canonico quod ei canonem pretaxatum ad terminum predictum sine molestia et ingenio persolvet et quod ei fidem de hoc redditu portabit Et ut hec concessio rata in posterum permaneat sigilli mei appositione confirmavi Hiis testibus Ricardo de sancto Martino Hugone presbitero de Selesya Ricardo filio Wilnici Willelmo Lot Willelmo Malet Humfrido filio Hamonis de Boseham Philippo fratre episcopi Rogero de Chaisneto Willelmo filio Ricardi Gilberto de Salvermill Rogero senescallo Roberto filio Thome et multis aliis
