Charter Document - 03053188
Charter Number: | 03053188 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus |
Date: | 1330 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Embedded Document Reference Document for this Embedded Document People of Medieval Scotland |
Charter:
Johannes miseratione divina Glasguensis Episcopus omnibus Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino sempiternam Noveritis nos inspexisse instrumentum in nulla sui parte vitiatum sigillo bone memorie Domini Roberti Glasguensis Episcopi predecessoris nostri signatum tenorem continens infrascriptum [] Nos igitur remeatis ad plenum premissis et contentis in eisdem ac earum causis ea omnia et singula approbamus ratificamus specialiter et expresse et ex certa nostra scientia confirmamus Ut autem hec confirmatio nostra firma et illibata permaneat perpetuis temporibus inviolabiliter sine contradictione duratura nos sigillum nostrum huic scripto apponi fecimus in testimonium premissorum Dat apud Dimesdalle die dominica proxima post festum Sancti Marci Evangeliste Anno Domini millesimo CCC tricesimo
Markups
Names Markup:
Johannes miseratione divina Glasguensis Episcopus omnibus Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino sempiternam Noveritis nos inspexisse instrumentum in nulla sui parte vitiatum sigillo bone memorie Domini Roberti Glasguensis Episcopi predecessoris nostri signatum tenorem continens infrascriptum []embed Nos igitur remeatis ad plenum premissis et contentis in eisdem ac earum causis ea omnia et singula approbamus ratificamus specialiter et expresse et ex certa nostra scientia confirmamus Ut autem hec confirmatio nostra firma et illibata permaneat perpetuis temporibus inviolabiliter sine contradictione duratura nos sigillum nostrum huic scripto apponi fecimus in testimonium premissorum Dat apud Dimesdalle die dominica proxima post festum Sancti Marci Evangeliste Anno Domini millesimo CCC tricesimodate