Charter Document - 03054188
Charter Number: | 03054188 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document People of Medieval Scotland |
Charter:
Robertus Dei gratia Glasguensis Episcopus omnibus Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino sempiternam Noveritis nos inspexisse instrumentum in nulla sui parte vitiatum sigillis bone memorie Domini Johannis Glasguensis Episcopi predecessoris nostri et Capituli Glasguensis signatum cujus tenor talis est [] Nos igitur factum in hujusmodi instrumento expressum ratum et gratum habentes in omnibus et per omnia auctoritate episcopali confirmamus ita videlicet quod Rectores Ecclesiarum predictarum portiones in eisdem ipsis assignatas vel summas pecunie prenominatas modo prescripto perpetuis temporibus solummodo percipiant Canonici autem predicti omnia ad se spectantia secundum quod prescriptum est teneant et habeant cum omnibus libertatibus pertinentiis et aisiamentis suis in usus proprios pacifice libere et quiete nomine simplicis beneficii et absque secta synodi et absque omni exactione consuetudine et onere episcopali In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Datum apud Herlesay die Sancti Thome Martinis anno gratie millesimo CC septuagesimo tertio
Markups
Names Markup:
Robertus Dei gratia Glasguensis Episcopus omnibus Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino sempiternam Noveritis nos inspexisse instrumentum in nulla sui parte vitiatum sigillis bone memorie Domini Johannis Glasguensis Episcopi predecessoris nostri et Capituli Glasguensis signatum cujus tenor talis est [] Nos igitur factum in hujusmodi instrumento expressum ratum et gratum habentes in omnibus et per omnia auctoritate episcopali confirmamus ita videlicet quod Rectores Ecclesiarum predictarum portiones in eisdem ipsis assignatas vel summas pecunie prenominatas modo prescripto perpetuis temporibus solummodo percipiant Canonici autem predicti omnia ad se spectantia secundum quod prescriptum est teneant et habeant cum omnibus libertatibus pertinentiis et aisiamentis suis in usus proprios pacifice libere et quiete nomine simplicis beneficii et absque secta synodi et absque omni exactione consuetudine et onere episcopali In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Datum apud Herlesay die Sancti Thome Martinis anno gratie millesimo CC septuagesimo tertiodate