Charter Document - 02960522

Charter Document - 02960522


Charter Number: 02960522
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1253
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Uniuersis [] Prior de Radingg[es] iudex a domino papa delegatus salutem in domino Mandatum domini pape suscepimus in hec uerba [] Huius igitur auctoritate mandati nobis cognoscentibus editum fuit in hunc modum [] Nos uero partibus in ordinationem nostram expresse consentientibus ordinauimus in hunc modum scilicet quod dicte decime remaneant abbati et conuentui de Oseneya ad perpetuam firmam sine inquietatione contradictione et reclamatione abbatis et conuentus de Lira ita tamen quod dicti abbas et conuentus de Oseneya nomine dictarum decimarum abbati et conuentui de Lira uel eorum procuratori in Anglia commoranti duas marcas argenti bone et legalis monete imperpetuum persoluant annuatim apud Beiburiam uel alicui nuncio ibidem destinato litteras de acquietatione deferenti ad duos anni terminos uidelicet ad festum sancti Andree unam marcam et ad festum Natiuitatis sancti Iohannis Baptiste unam marcam et quod onera debita dictas decimas contingencia sustineant abbas et conuentus de Oseneya Ordinauimus etiam quod si prefatus abbas et conuentus de Oseneya in solutione dictarum duarum marcarum aliquo termino cessauerint dictam pecuniam infra mensem sequentem terminum quo fuerit in solutione cessatum periculo dictorum abbatis et conuentus de Oseneya attornato abbatis et conuentus de Lira apud Chedewrthe persoluant Quod si certus attornatus abbatis et conuentus de Lira ibidem non inueniatur dicta pecunia per nuncium dictorum dominorum abbatis et conuentus de Oseneya apud aliquem virum fide dignum de eadem uilla deponatur qui dicto procuratori uel eius attornato dictam pecuniam cum litteras acquietationis acceperit fideliter persoluat Ita quod si forte infra predictos menses uel eorum altero secundum quod supradictum est dictam pecuniam non persoluant liceat dictis abbati et conuentui de Lira uel eorum procuratori dictarum decimarum possessionem ingredi et ipsam tanquam rem propriam propria auctoritate occupare et sine contradictione abbatis et conuentus de Oseneya sine inquietatione in perpetuum possidere nisi legitimum impedimentum interueniat culpa abbatis et conuentus de Oseneya dictum impedimentum minime precedente renunciato ab utraque parte expresse in presencia nostra omni facto machinationi cauillationi exceptioni iur[is] et facti et specialiter in integrum restitutionis beneficio quibus mediantibus nec nostra ordinatio possit infirmari uel quoquo modo prepediri Nos etiam de parcium consensu expresse ad compellendum partem renitentem ad obseruationem huius nostre ordinationis cohertionem per iurisdictionem in perpetuum reseruauimus Nos uero tam abbas et conuentus monasterii de Oseneya quam abbas et conuentus monasterii de Lira huic ordinationi de uerbo ad uerbum expresse consentientes promittimus nos per stipulationem solemniter interpositam omnia et singula que in eadem continentur fideliter et sine dolo obseruaturos In cuius rei testimonium nos Prior de Radinges dictus iudex una cum sigillis parcium huic scripto ad modum cyrographi confecto ad perpetuam rei memoriam sigillum nostrum apposuimus Dat anno domini mccl tercio

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Uniuersis [] Prior de Radingg[es] iudex a domino papa delegatus salutem in domino Mandatum domini pape suscepimus in hec uerba []embed Huius igitur auctoritate mandati nobis cognoscentibus editum fuit in hunc modum []embed Nos uero partibus in ordinationem nostram expresse consentientibus ordinauimus in hunc modum scilicet quod dicte decime remaneant abbati et conuentui de Oseneya ad perpetuam firmam sine inquietatione contradictione et reclamatione abbatis et conuentus de Lira ita tamen quod dicti abbas et conuentus de Oseneya nomine dictarum decimarum abbati et conuentui de Lira uel eorum procuratori in Anglia commoranti duas marcas argenti bone et legalis monete imperpetuum persoluant annuatim apud Beiburiam uel alicui nuncio ibidem destinato litteras de acquietatione deferenti ad duos anni terminos uidelicet ad festum sancti Andree unam marcam et ad festum Natiuitatis sancti Iohannis Baptiste unam marcam et quod onera debita dictas decimas contingencia sustineant abbas et conuentus de Oseneya Ordinauimus etiam quod si prefatus abbas et conuentus de Oseneya in solutione dictarum duarum marcarum aliquo termino cessauerint dictam pecuniam infra mensem sequentem terminum quo fuerit in solutione cessatum periculo dictorum abbatis et conuentus de Oseneya attornato abbatis et conuentus de Lira apud Chedewrthe persoluant Quod si certus attornatus abbatis et conuentus de Lira ibidem non inueniatur dicta pecunia per nuncium dictorum dominorum abbatis et conuentus de Oseneya apud aliquem virum fide dignum de eadem uilla deponatur qui dicto procuratori uel eius attornato dictam pecuniam cum litteras acquietationis acceperit fideliter persoluat Ita quod si forte infra predictos menses uel eorum altero secundum quod supradictum est dictam pecuniam non persoluant liceat dictis abbati et conuentui de Lira uel eorum procuratori dictarum decimarum possessionem ingredi et ipsam tanquam rem propriam propria auctoritate occupare et sine contradictione abbatis et conuentus de Oseneya sine inquietatione in perpetuum possidere nisi legitimum impedimentum interueniat culpa abbatis et conuentus de Oseneya dictum impedimentum minime precedente renunciato ab utraque parte expresse in presencia nostra omni facto machinationi cauillationi exceptioni iur[is] et facti et specialiter in integrum restitutionis beneficio quibus mediantibus nec nostra ordinatio possit infirmari uel quoquo modo prepediri Nos etiam de parcium consensu expresse ad compellendum partem renitentem ad obseruationem huius nostre ordinationis cohertionem per iurisdictionem in perpetuum reseruauimus Nos uero tam abbas et conuentus monasterii de Oseneya quam abbas et conuentus monasterii de Lira huic ordinationi de uerbo ad uerbum expresse consentientes promittimus nos per stipulationem solemniter interpositam omnia et singula que in eadem continentur fideliter et sine dolo obseruaturos In cuius rei testimonium nos Prior de Radinges dictus iudex una cum sigillis parcium huic scripto ad modum cyrographi confecto ad perpetuam rei memoriam sigillum nostrum apposuimus Dat anno domini mccl terciodate