Charter Document - 02650728
Charter Number: | 02650728 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Verdict |
Date: | 1246 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Embedded Document Embedded Document Embedded Document |
Charter:
Universis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis vel audituris prior de Lanton juxta Gloucestr judex principalis a domino papa delegatus et eiusdem loci subprior abbatis Gloucestrie vices gerens ad totam causam tercio judice legitime excusato in causa que vertitur inter abbatem et conventum Cyr[] ex una parte et Johannem vicarium de Brikestoke ex altera salutem eternam in Domino Mandatum domini pape suscepimus in hec verba [] Huius igitur auctoritate mandati domino J[ohanni] vicario ecclesie de Brikestoke sollempnibus et legitimis edictis vocato et in judicio personaliter comparenti et edicionem sibi fieri petenti editum fuit in hunc modum Hec est intencio abbatis et conventus Cyrencestr contra Johannem vicarium ecclesie de Brikestoke Petunt quod compellatur vivere contentus porcione assignata vicarie sue in ecclesia de Brikestok ab episcopo loci ordinario et pati ipsos abbatem et conventum possidere pacifice residuam porcionem dicte ecclesie eosdem tanquam principales rectores eiusdem ecclesie contingentem Adjectum fuit in hunc modum Petunt eciam eundem J[ohannem] de receptis et recipiendis usque ad sentenciam et de hiis que nomine eorundem abbatis et conventus in rebus prelibatis gesserit compelli ad raciocinia Petunt eciam eundem ad exhibicionem instrumenti taxacionem vicarie sue contentis per dictum dioecesanum loci factam judicialiter compelli per quod possit apparere que ad personatum et que ad vicariam de jure debeant pertinere Hec dicunt salvo sibi juris beneficio Habitis vero induciis de liberatoris exhibitum fuit ex parte dicti vicarii instrumentum quoddam venerabilis patris Lincoln[] episcopi taxacionem vicarie sue continens conceptum sub hac forma [] Facta autem copia eiusdem instrumenti parti actricis allegabat eadem pars actrix per illud instrumentum intencionem suam esse fundatam in parte petens hinc inde prestari sacramentum de veritate dicenda quo judicialiter prestito de communi consensu parcium remissa est ad nos causa a commissario meo scilicet prioris de Lanton et commissario con judicis mei usque ad diffinitivam sentenciam constituto Cumque predictis partibus de consensu earundem prefixus esset dies ut coram nobis compararent sentenciam diffinitivam precise auditore die Lune proxima post festum Exaltacionis Sancte Crucis anno Domini MCC quadragesimo sexto in ecclesia conventuali de Lanton juxta Gloucestr partibus memoratis in presencia nostra constitutis et sentenciam ferri instanter postulantibus nos eiusdem cause merita tam in principio quam in medio diligenter examinantes et omnia acta a primo ad ultimum recensendo cum plena et subtili indagacione veritatem inquirentes inspectis et intellectis parcium probacionibus confessionibus et allegacionibus et instrumentorum exhibitorum perpensis et libratis tenoribus cum per cartam suprascriptam domini Lincoln[] evidenter constaret vicariam ecclesie de Brikestok consistere in toto alta logio tam matricis ecclesie predicte quam capelle de Stanherne et in tota terra dominica ipsius ecclesie cum manso competente et in viginti duobus solidis per manus servientis dictorum abbatis et conventus vicario solvendis item cum constaret per confessionem dicti vicarii in judicio legitime factam quatuor acras terre et unam rodam in Stanherne non esse de illa terra dominica vicarie assignata item cum per eiusdem vicarii confessionem in judicio legitime factam omnes tenentes in villa de Brikestok ad dictam ecclesiam de Brikestok pertinentes cum tenementis suis et omnibus aliis pertinenciis suis ad dictos abbatem et conventum pleno jure personatus pertinere item cum constaret per confessionem sepe dicti vicarii duo prata videlicet Prestcroft et aliud quod vocatur Litlinge ad memoratos abbatem et conventum jure personatus pertinere et eciam omnia alia ad dictam ecclesiam pertinencia exceptis dictis porcionibus vicarie assignatis solum Deum habentes pre oculis omni abscedente gracia odio et timore postpositis sentenciam diffinitivam protulimus in hec verba [] Partes vero sentencie nostre adquiescentes sigilla sua unacum nostris signis huic scripto apposuerunt Valete
Markups
Names Markup:
Universis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis vel audituris prior de Lanton juxta Gloucestr judex principalis a domino papa delegatus et eiusdem loci subprior abbatis Gloucestriename vices gerens ad totam causam tercio judice legitime excusato in causa que vertitur inter abbatemname et conventum Cyrname[] ex una parte et Johannem vicarium de Brikestokename ex altera salutem eternam in Domino Mandatum domini papename suscepimus in hec verba []embed Huius igitur auctoritate mandati domino J[ohanni] vicario ecclesie de Brikestokename sollempnibus et legitimis edictis vocato et in judicio personaliter comparenti et edicionem sibi fieri petenti editum fuit in hunc modum Hec est intencio abbatisname et conventus Cyrencestrname contra Johannem vicarium ecclesie de Brikestokename Petunt quod compellatur vivere contentus porcione assignata vicarie sue in ecclesia de Brikestok ab episcoponame loci ordinario et pati ipsos abbatemname et conventumname possidere pacifice residuam porcionem dicte ecclesie eosdem tanquam principales rectoresname eiusdem ecclesie contingentem Adjectum fuit in hunc modum Petunt eciam eundem J[ohannem]name de receptis et recipiendis usque ad sentenciam et de hiis que nomine eorundem abbatisname et conventusname in rebus prelibatis gesserit compelli ad raciocinia Petunt eciam eundem ad exhibicionem instrumenti taxacionem vicarie sue contentis per dictum dioecesanum loci factam judicialiter compelli per quod possit apparere que ad personatum et que ad vicariam de jure debeant pertinere Hec dicunt salvo sibi juris beneficio Habitis vero induciis de liberatoris exhibitum fuit ex parte dicti vicariiname instrumentum quoddam venerabilis patris Lincoln[] episcopiname taxacionem vicarie sue continens conceptum sub hac forma []embed Facta autem copia eiusdem instrumenti parti actricis allegabat eadem pars actrix per illud instrumentum intencionem suam esse fundatam in parte petens hinc inde prestari sacramentum de veritate dicenda quo judicialiter prestito de communi consensu parcium remissa est ad nos causa a commissario meo scilicet prioris de Lantonname et commissario con judicis mei usque ad diffinitivam sentenciam constituto Cumque predictis partibus de consensu earundem prefixus esset dies ut coram nobis compararent sentenciam diffinitivam precise auditore die Lune proxima post festum Exaltacionis Sancte Crucis anno Domini MCC quadragesimo sextodate in ecclesia conventuali de Lanton juxta Gloucestr partibus memoratis in presencia nostra constitutis et sentenciam ferri instanter postulantibus nos eiusdem cause merita tam in principio quam in medio diligenter examinantes et omnia acta a primo ad ultimum recensendo cum plena et subtili indagacione veritatem inquirentes inspectis et intellectis parcium probacionibus confessionibus et allegacionibus et instrumentorum exhibitorum perpensis et libratis tenoribus cum per cartam suprascriptam domini Lincolnname[] evidenter constaret vicariam ecclesie de Brikestok consistere in toto alta logio tam matricis ecclesie predicte quam capelle de Stanherne et in tota terra dominica ipsius ecclesie cum manso competente et in viginti duobus solidis per manus servientis dictorum abbatis et conventusnameabbatisname et conventus vicario solvendis item cum constaret per confessionem dicti vicariiname in judicio legitime factam quatuor acras terre et unam rodam in Stanherne non esse de illa terra dominica vicarie assignata item cum per eiusdem vicariiname confessionem in judicio legitime factam omnes tenentes in villa de Brikestok ad dictam ecclesiam de Brikestok pertinentes cum tenementis suis et omnibus aliis pertinenciis suis ad dictos abbatemname et conventumname pleno jure personatus pertinere item cum constaret per confessionem sepe dicti vicariinumeral duo prata videlicet Prestcroft et aliud quod vocatur Litlinge ad memoratos abbatemname et conventumname jure personatus pertinere et eciam omnia alia ad dictam ecclesiam pertinencia exceptis dictis porcionibus vicarie assignatis solum Deum habentes pre oculis omni abscedente gracia odio et timore postpositis sentenciam diffinitivam protulimus in hec verba []embed Partes vero sentencie nostre adquiescentes sigilla sua unacum nostris signis huic scripto apposuerunt Valete