Charter Document - 02659728

Charter Document - 02659728


Charter Number: 02659728
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1230
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati sancti Petri et sancti Oswaldi de Gloucestria et de Lantonia extra Gloucestriam prioribus Wygorniensis dioecesis salutem et apostolicam benediccionem Conquesti sunt nobis abbas et conventus Cyrencestrie ordinis Sancti Augustini quod M perpetuus vicarius ecclesie de Cokham et quidam alii Saresbiriensis et Lincolniensis dioecesum super quibusdam decimis et rebus aliis injuriantur eisdem Ideoque discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus convocatis audiatis causam et appellacione remota fine debito terminetis facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari Testes autem qui fuerint nominati si se gracia odio vel timore subtraxerint per censuram eandem appellacione cessante cogatis veritati testimonium perhibere Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nihilominus exequantur Data Perusii v kalendas Aprilis pontificatus nostri anno tercio

Source (click image below to view full size)