Charter Document - 02657728
Charter Number: | 02657728 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1226 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Johannem vicarium ecclesie de Brikestok abbati et conventui de Cyrencestrie eiusdem ecclesie rectoribus sentencialiter condemnamus ut contentus vivat inposterum et sui successores vicaria sibi assignata consistente videlicet in toto alta logio terra dominica et viginti duobus solidis illa terra videlicet quam dominus feodi ecclesie contulit propriis manibus rectorum excolendam Tenentes vero et tenementa dicte ecclesie et totum vilenagium eiusdem ecclesie cum omnibus pertinenciis et quatuor acras terre et unam rodam in campo de Stanherne et pratum quod vocatur Litlinge et omnia alia ad prefatam ecclesiam de Brikestok pertinencia preter dictam vicariam sic taxatam et pratum quod vocatur Prestcroft ad memoratos abbatem et conventum pleno jure personatus pertinere pronunciamus et sentencialiter illa eisdem adjudicamus predicto vicario pratum quod vocatum Prestcroft adjudicantes