Charter Document - 01095091
Charter Number: | 01095091 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1279 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document Embedded Document |
Charter:
Abbas de Ryvalle cognovit quod debet Hugelino de Vithio et Lotherio Bonaguide sociis civibus et mercatoribus Florencie centum quadraginta et quatuor marcas tres saccas et dimidiam lane prout in quodam scripto quod idem Abbas eis fecit testatur quod profert in hec verba [] Si vero dicta pecunia et dicta lana eisdem mercatoribus sicut dictum est predictis loco et termino non fuerit integre persoluta et reddita ex tunc in antea nomine nostro et Monasterii nostri promittimus et tenemur per predictam stipulationem dare et solvere dictis mercatoribus vel uni eorum aut eorum certo nuntio per singulos duos menses pro singulis decem marcis predictis unam marcam dicte monete pro recompensatione interesse et expensis et expensas unius mercatoris cum uno equo et serviente ubicumque fuerit mercator usque ad integram solutionem totius pecunie memorate et lane supradicte et expensas insuper factas et faciendas tam in judicio quam extra judicium pro predicta pecunia et dicta lana recuperanda reddemus et restaurabimus eisdem mercatoribus super quibus creditur eis vel uni eorum aut eorum nuntio per simplex verbum suum tantum sine juramento et alia probatione Nec computabimus dictas expensas in sortem dicti debiti nec retinebimus predictum debitum sub pretextu recompensationis predicte contra voluntatem dictorum mercatorum ultra terminum predictum Pro quibus omnibus et singulis antedictis firmiter et fideliter observandis et adimplendis obligamus nos et Monasterium nostrum et successores nostros et omnia bona nostra et Monasterii nostri et successorum nostrorum mobilia et immobilia presentia et futura ecclesiastica et mundana ubicumque fuerint inventa dictis mercatoribus et eorum sociis ac heredibus usque ad integram solutionem omnium predictorum Renunciantes in hiis omnibus et singulis antedictis pro nobis et Monasterio nostro et successoribus nostris omni juris auxilio canonici et civilis privilegio clericatus et fori omni consuetudine et statuto omnibus litteris et indulgentiis et privilegiis ac inhibitionibus a Sede Apostolica et a Regis Curia impetratis et impetrandis conventioni judicum contradictioni litterarum Apostolicarum constitutioni de duabus diebus edite in Concilio Generali et specialiter indulgentie Sedis Apost Anglicis concesse qua cavetur ne Anglici extra Angliam trahantur ad causas per litteras dicte Sedis [] Et predictus Abbas concedit quod nisi solverit predictam pecuniam ad terminum predictum quod Vicecomes fieri faciat de terris et catallis suis et successorum suorum []
Markups
Names Markup:
Abbas de Ryvalle cognovit quod debet Hugelino de Vithio et Lotherio Bonaguide sociis civibus et mercatoribus Florencie centum quadraginta et quatuor marcas tres saccas et dimidiam lane prout in quodam scripto quod idem Abbas eis fecit testatur quod profert in hec verba []embed Si vero dicta pecunia et dicta lana eisdem mercatoribus sicut dictum est predictis loco et termino non fuerit integre persoluta et reddita ex tunc in antea nomine nostro et Monasterii nostri promittimus et tenemur per predictam stipulationem dare et solvere dictis mercatoribus vel uni eorum aut eorum certo nuntio per singulos duos menses pro singulis decem marcis predictis unam marcam dicte monete pro recompensatione interesse et expensis et expensas unius mercatoris cum uno equo et serviente ubicumque fuerit mercator usque ad integram solutionem totius pecunie memorate et lane supradicte et expensas insuper factas et faciendas tam in judicio quam extra judicium pro predicta pecunia et dicta lana recuperanda reddemus et restaurabimus eisdem mercatoribus super quibus creditur eis vel uni eorum aut eorum nuntio per simplex verbum suum tantum sine juramento et alia probatione Nec computabimus dictas expensas in sortem dicti debiti nec retinebimus predictum debitum sub pretextu recompensationis predicte contra voluntatem dictorum mercatorum ultra terminum predictum Pro quibus omnibus et singulis antedictis firmiter et fideliter observandis et adimplendis obligamus nos et Monasterium nostrum et successores nostros et omnia bona nostra et Monasterii nostri et successorum nostrorum mobilia et immobilia presentia et futura ecclesiastica et mundana ubicumque fuerint inventa dictis mercatoribus et eorum sociis ac heredibus usque ad integram solutionem omnium predictorum Renunciantes in hiis omnibus et singulis antedictis pro nobis et Monasterio nostro et successoribus nostris omni juris auxilio canonici et civilis privilegio clericatus et fori omni consuetudine et statuto omnibus litteris et indulgentiis et privilegiis ac inhibitionibus a Sede Apostolica et a Regis Curia impetratis et impetrandis conventioni judicum contradictioni litterarum Apostolicarum constitutioni de duabus diebus edite in Concilio Generali et specialiter indulgentie Sedis Apost Anglicis concesse qua cavetur ne Anglici extra Angliam trahantur ad causas per litteras dicte Sedis [] Et predictus Abbas concedit quod nisi solverit predictam pecuniam ad terminum predictum quod Vicecomes fieri faciat de terris et catallis suis et successorum suorum []