Charter Document - 01098091

Charter Document - 01098091


Charter Number: 01098091
Cartulary Title: Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Undertaking
Date: 1279
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

et omnibus aliis exceptionibus juribus et defensionibus personalibus et realibus quae nobis Monasterio nostro et successoribus nostris possent prodesse et dictis mercatoribus et eorum sociis ac haeredibus nocere vel quae possent objici contra praemissa Volumus autem super praemissis omnibus nomine nostro et Monasterii nostri a dictis mercatoribus vel ab uno eorum aut eorum nuntio in omni loco et coram quocunque judice libere conveni et ad judicium trahi Et quilibet dictorum mercatorum in solidum vel procurator unius eorum potest a nobis petere et recipere ac exigere cum effectu totum dictum debitum sine procuratione aliorum sociorum suorum Omnia autem supradicta et singula nomine nostro et Monasterii nostri promittimus bona fide in verbo caritatis firmiter tenere observare et adimplere ac in nullo contravenire Et sciendum est quod nos dictis mercatoribus in majori summa per alia scripta tenebamur quae scripta penes nos habemus Et adhuc dictis mercatoribus remanemus obligati in dicta summa lanae et pecuniae sicut continetur in hiis litteris obligatoriis ut praedictum est In cujus rei testimonium sigillum nostrum praesentibus est appensum Dat Ebor die Dominica proximum post festum Omnium Sanctorum Anno D[omini] MCC septuagesimo nono

Source (click image below to view full size)