Charter Document - 08020102
| Charter Number: | 08020102 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Fifteenth Century Cartulary of St. Nicholas' Hospital, Salisbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Inspeximus |
| Date: | 1270 - 1284 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Uniuersis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Petrus de Eskydemore miles Salutem in Domino sempiternam Nouerit vniuersitas vestra me cartam Godefridi patris mei in hec verba inspexisse [] Et preterea remisi et quiete clamaui pro me et heredibus meis supra dictis magistro et fratribus eiusdem loci et eorum successoribus totum jus et clamium quod habui vel aliquo modo habere potui in redditu vnius libre piperis et vnius libre cumini et vnius paris calcarium deauratorum quem quidem redditum predictus Godefridus pater meus percipere consueuit de terra quondam Ricardi Crede Pro hac autem concessione confirmacione et quieta clamacione dederunt michi prenominati magister et fratres dicti hospitalis quindecim solidos sterlingorum per manibus Ego vero Petrus dictam donacionem et concessionem remissionem et quietam clamanciam ratam perenne et gratam eam pro me et heredibus meis presenti scripto et sigilli mei apposicione confirmo Hijs testibus Dominis Jacobo de Trowe Johanne de Perham militibus Roberto de Dokesye Henrico de Munsorel Johanne de Gerardeston Roberto Russel Thoma de Gerardeston et alijs
Markups
Names Markup:
Uniuersis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Petrus de Eskydemore miles Salutem in Domino sempiternam Nouerit vniuersitas vestra me cartam Godefridi patris mei in hec verba inspexisse []embed Et preterea remisi et quiete clamaui pro me et heredibus meis supra dictis magistro et fratribus eiusdem loci et eorum successoribus totum jus et clamium quod habui vel aliquo modo habere potui in redditu vnius libre piperis et vnius libre cumini et vnius paris calcarium deauratorum quem quidem redditum predictus Godefridus pater meus percipere consueuit de terra quondam Ricardi Crede Pro hac autem concessione confirmacione et quieta clamacione dederunt michi prenominati magister et fratres dicti hospitalis quindecim solidos sterlingorum per manibus Ego vero Petrus dictam donacionem et concessionem remissionem et quietam clamanciam ratam perenne et gratam eam pro me et heredibus meis presenti scripto et sigilli mei apposicione confirmo Hijs testibus Dominis Jacobo de Trowe Johanne de Perham militibus Roberto de Dokesye Henrico de Munsorel Johanne de Gerardeston Roberto Russel Thoma de Gerardeston et alijs
