Charter Document - 07300220

Charter Document - 07300220


Charter Number: 07300220
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recitation
Date: 1211 - 1218
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus sancte matris [] Henricus Dei gratia dictus abbas de Kelcow et ejusdem loci Prior et Rector monialium de Eklis salutem eternam in Domino Mandatum domini Pape in hec verba suscepimus [] Hujus igitur auctoritate mandati partes ad presentiam nostram vocari fecimus tandem post multa hinc inde proposita partibus coram nobis constitutis in predicta causa compositio amicabilis de partium assensu est admissa in hunc modum scilicet quod dictus rector ecclesie de Colbaynistoun in presencia nostra renunciavit juri quod protestatus est se habere in decimis et proventibus de Clouburn et juramento corporaliter prestito juravit se nunquam consilio vel auxilio contra jus predictorum canonicorum quod habent in predictis decimis controversiam aliquando moturum sed in omnibus ut premissum est fideliter predictam compositio nem observaturum Ut autem hec compositio rata sit et inconcussa eam auctoritate domini Pape confirmamus et sigillorum nostrorum appositione communimus Testibus []

Markups

Names Markup:



Omnibus sancte matris [] Henricus Dei gratia dictus abbas de Kelcow et ejusdem loci Prior et Rector monialium de Eklis salutem eternam in Domino Mandatum domini Pape in hec verba suscepimus []embed Hujus igitur auctoritate mandati partes ad presentiam nostram vocari fecimus tandem post multa hinc inde proposita partibus coram nobis constitutis in predicta causa compositio amicabilis de partium assensu est admissa in hunc modum scilicet quod dictus rector ecclesie de Colbaynistoun in presencia nostra renunciavit juri quod protestatus est se habere in decimis et proventibus de Clouburn et juramento corporaliter prestito juravit se nunquam consilio vel auxilio contra jus predictorum canonicorum quod habent in predictis decimis controversiam aliquando moturum sed in omnibus ut premissum est fideliter predictam compositio nem observaturum Ut autem hec compositio rata sit et inconcussa eam auctoritate domini Pape confirmamus et sigillorum nostrorum appositione communimus Testibus []