Charter Document - 07300037

Charter Document - 07300037


Charter Number: 07300037
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recitation
Date: 1219 - 1227
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
People of Medieval Scotland

Charter:

Universis et singulis sancte matris ecclesie Gregorius Dei gracia Brechinensis episcopus et Johannes prior de Restinoth et Dyonisius decanus de Forfar eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra nos mandatum domini Pape in hec verba suscepisse [] Cum igitur auctoritate hujus mandati coram nobis inter personas prefatas contentio diucius verteretur tandem de assensu et voluntate nostra predicte partes ordinationi venerabilis patris Willelmi episcopi sancti Andree loci dioecesani se subjecerunt sub fide prestita ab utraque parte firmiter promit tentes quod gratum ratum et in perpetuum inter se observandum haberent quod prefatus episcopus sancti Andree inter ipsas provideret statueret et ordinaret Prefatus vero episcopus post multas altercationes hinc inde habitas de sapientum consilio inter predictas partes ordinavit in hunc modum scilicet quod prefate moniales predictam capellam cum omnibus decimis ad eam pertinentibus parochialibus sive predialibus scilicet de Elbotle de Dyrlton de Karmurhoc in tota vita predicti Willelmi de Golyn habeant et possideant libere quiete et pacifice sicut eas hactenus predicte moniales habuerunt ita quod prefatus Willelmus nunquam per se vel per alium de cetero litem vel causam vel controversiam sit moturus Preterea oblaciones factas a familia domini Willelmi de Wallibus vel alterius qui pro tempore fuerit dominus castelli de Dyrlton vel ab aliquo quocunque factas qui non fuerit parochianus matricis ecclesie de Golyn habeant predicto modo predicte moniales statuit eciam quod ordinacionem illam quam ipse met prius fecit de matrice ecclesia de Golyn efficiendo predictum Willelmum rectorem predicte ecclesie gratam et ratam haberent et inviolabiliter temporibus prefati Willelmi observandam et nunquam per se vel per alios super predicta ecclesia vel aliquo ad ipsam pertinente prefatum Willelmum vel suos de cetero inquietarent sed bona sustinebunt quod prefatus Willelmus vel ejus assignatus in tota vita sua predictam ecclesiam habeat et teneat et in eadem tanquam in sua administratione libere quiete et pacifice sine quacunque molestia salvo jure sibi in prefata capella sicut superius ordinatum est obvenciones etiam illas que extra decimam omnem et oblaciones familie et quorundam aliorum superius assignatas Ordinavit et predictus dominus episcopus quod de omnibus oneribus tam ordinarijs quam extraordinarijs ecclesiam quocunque modo tangentibus prefatus Willelmus rector ecclesie de Golyn respondebit pro tribus partibus et dicte moniales de Suthberwyk pro duabus partibus Nos vero predictam ordinationem ratam et gratam habentes eam auctoritate apostolica confirmamus et apposicione sigillorum nostrorum una cum sigillo domini Episcopi sancti Andree corroboramus Ut autem prescripta provisio seu ordinacio et nostre auctoritatis confirmatio firmum robur obtineat et inconcussum facta sunt inde duo instrumenta ejusdem tenoris quorum una pars residet penes dictum Willelmum rectorem ecclesie de Golyn altera vero parte penes prefatas moniales de Suthberwyk remanente Datum []

Markups

Names Markup:



Universis et singulis sancte matris ecclesie Gregorius Dei gracia Brechinensis episcopus et Johannes prior de Restinoth et Dyonisius decanus de Forfar eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra nos mandatum domini Pape in hec verba suscepisse []embed Cum igitur auctoritate hujus mandati coram nobis inter personas prefatas contentio diucius verteretur tandem de assensu et voluntate nostra predicte partes ordinationi venerabilis patris Willelmi episcopi sancti Andree loci dioecesani se subjecerunt sub fide prestita ab utraque parte firmiter promit tentes quod gratum ratum et in perpetuum inter se observandum haberent quod prefatus episcopus sancti Andree inter ipsas provideret statueret et ordinaret Prefatus vero episcopus post multas altercationes hinc inde habitas de sapientum consilio inter predictas partes ordinavit in hunc modum scilicet quod prefate moniales predictam capellam cum omnibus decimis ad eam pertinentibus parochialibus sive predialibus scilicet de Elbotle de Dyrlton de Karmurhoc in tota vita predicti Willelmi de Golyn habeant et possideant libere quiete et pacifice sicut eas hactenus predicte moniales habuerunt ita quod prefatus Willelmus nunquam per se vel per alium de cetero litem vel causam vel controversiam sit moturus Preterea oblaciones factas a familia domini Willelmi de Wallibus vel alterius qui pro tempore fuerit dominus castelli de Dyrlton vel ab aliquo quocunque factas qui non fuerit parochianus matricis ecclesie de Golyn habeant predicto modo predicte moniales statuit eciam quod ordinacionem illam quam ipse met prius fecit de matrice ecclesia de Golyn efficiendo predictum Willelmum rectorem predicte ecclesie gratam et ratam haberent et inviolabiliter temporibus prefati Willelmi observandam et nunquam per se vel per alios super predicta ecclesia vel aliquo ad ipsam pertinente prefatum Willelmum vel suos de cetero inquietarent sed bona sustinebunt quod prefatus Willelmus vel ejus assignatus in tota vita sua predictam ecclesiam habeat et teneat et in eadem tanquam in sua administratione libere quiete et pacifice sine quacunque molestia salvo jure sibi in prefata capella sicut superius ordinatum est obvenciones etiam illas que extra decimam omnem et oblaciones familie et quorundam aliorum superius assignatas Ordinavit et predictus dominus episcopus quod de omnibus oneribus tam ordinarijs quam extraordinarijs ecclesiam quocunque modo tangentibus prefatus Willelmus rector ecclesie de Golyn respondebit pro tribus partibus et dicte moniales de Suthberwyk pro duabus partibus Nos vero predictam ordinationem ratam et gratam habentes eam auctoritate apostolica confirmamus et apposicione sigillorum nostrorum una cum sigillo domini Episcopi sancti Andree corroboramus Ut autem prescripta provisio seu ordinacio et nostre auctoritatis confirmatio firmum robur obtineat et inconcussum facta sunt inde duo instrumenta ejusdem tenoris quorum una pars residet penes dictum Willelmum rectorem ecclesie de Golyn altera vero parte penes prefatas moniales de Suthberwyk remanente Datum []