Charter Document - 07220007

Charter Document - 07220007


Charter Number: 07220007
Cartulary Title: Registrum Episcopatus Aberdonensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1210 - 1211
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
People of Medieval Scotland

Charter:

Adam de Melros Willelmus de Dryburch abbates et Robertus archidiaconus Glasguensis omnibus has literas visuris vel audituris eternam in Domino salutem Literas domini Pape Innocencij tercij in hec verba suscepimus [] Harum auctoritate partibus in presencia nostra constitutis ita inter dominum Willelmum episcopum Sancti Andree et kildeos de Monimuske consensu archidiaconorum suorum et capituli Sancti Andree amicabiliter convenit videlicet quod dominus episcopus Sancti Andree concessit vt hijdem kildei de cetero vnum habeant refectorium vnum dormitorium et vnum oratorium sine cimiterio ita quod corpora kildeorum et clericorum siue laicorum cum eis commorantium in cimiterio parochialis ecclesie de Monymuske ecclesiasticam recipiant sepulturam ita libere sicut huc vsque solent sepeliri saluo in omnibus iure matricis ecclesie Erunt autem ibi duodecim kildei et decimus tertius erit Bricius quem ipsi kildei presentabunt domino episcopo Sancti Andree vt sit magister aut prior eorum Eo autem cedente aut decedente kildei de conkildeis suis eligent tres de communi consensu eorum et eos episcopo Sancti Andree quicunque fuerit presentabunt vt pro voluntate et dispositione sua episcopus Sancti Andree de tribus assumat vnum qui prioratum siue magisterium habeat et eidem tanquam fundatori domus kildeorum fidelitatem faciet et in electione prioris vel magistri kildeorum ita fiet hoc adiecto quod non licebit eisdem kildeis vitam seu ordinem monachorum vel canonicorum regularium sine consensu ipsius episcopi vel successorum suorum ibidem profiteri in perpetuum neque numerum kildeorum prenominatum excedere Cedente vero aut decedente aliquo kildeorum libere poterunt alium substituere vsque numerum prenominatum ita quod quilibet kildeus presente episcopo Sancti Andree vel eo qui per eum ad hoc fuerit deputatus iurabit quod predictam compositionem fideliter sine dolo et malo ingenio quantum in eo erit seruabit Predicti vero kildei dimidiam carucatam terre Eglismonychcok nomine quam ex donatione Roberti bone memorie episcopi Sancti Andree habuerunt adeo libere integre et quiete vt eandem a tempore eiusdem episcopi vsque ad hec tempora possederunt de cetero possidebunt in perpetuum habebunt etiam quartam partem obuentionum que in communi conferuntur kildeis clericis sparsis et sordis ab hijs qui ibidem sepulturam elegerint et partem que eos contingit de communi elemosina que dicitur sauchbarian et partem que eos contingit de beneficio quod dicitur thonneom thraumund libere et quiete iuxta quod ab antiquis temporibus retro vsque ad hec tempora habuerint saluo in omnibus iure persone et matricis ecclesie Terras autem quas eidem kildei ex concessione Gilcrist comitis de Marr sine consensu predicti episcopi receperunt scilicet Dulbethok et Fernochty resignauerunt in manum episcopi ita quod de cetero nihil iuris vendicabunt in eis nisi de consensu suo aut successorum suorum Promiserunt etiam firmiter quod de cetero nullas terras que ad episcopum Sancti Andree debent pertinere ex dono ipsius comitis vel alterius sine assensu ipsius episcopi Sancti Andree de cetero recipient nec aliquid facient quod cedet in preiudicium dignitatis sue libertatis ecclesie Sancti Andree vel in detrimentum ecclesie parochialis de Monymuske Cum autem contigerit episcopum Sancti Andree venire ad Monimuske predicti kildei recipient eum cum processione solempniter Dominus etiam Willelmus episcopus Sancti Andree promisit pro se et successoribus quod eosdem kildeos iuuabit et manu tenebit tanquam suos Vt autem hec compositio futuris perpetuo temporibus rata et illibata perseueret et presentis scripti munimine et tam sigillorum nostrorum quam sigillorum partium appositione et iuramento Bricij et Andree kildeorum pro se et suis conkildeis interposito est confirmata Hijs testibus Thoma priore Sancti Andree magistro Laurencio archidiacono Laudonie Petro Edwardo Galfrido capellanis episcopi sancti Andree Geruafio de Geafle Roberto de Haya magistro Stephano magistro Adam Ouide et magistro Michaele et magistro Petro de Driburch clericis episcopi sancti Andree magistro Bricio de Monymuske et multis alijs

Markups

Names Markup:



Adam de Melros Willelmus de Dryburch abbates et Robertus archidiaconus Glasguensis omnibus has literas visuris vel audituris eternam in Domino salutem Literas domini Pape Innocencij tercij in hec verba suscepimus []embed Harum auctoritate partibus in presencia nostra constitutis ita inter dominum Willelmum episcopum Sancti Andree et kildeos de Monimuske consensu archidiaconorum suorum et capituli Sancti Andree amicabiliter convenit videlicet quod dominus episcopus Sancti Andree concessit vt hijdem kildei de cetero vnum habeant refectorium vnum dormitorium et vnum oratorium sine cimiterio ita quod corpora kildeorum et clericorum siue laicorum cum eis commorantium in cimiterio parochialis ecclesie de Monymuske ecclesiasticam recipiant sepulturam ita libere sicut huc vsque solent sepeliri saluo in omnibus iure matricis ecclesie Erunt autem ibi duodecim kildei et decimus tertius erit Bricius quem ipsi kildei presentabunt domino episcopo Sancti Andree vt sit magister aut prior eorum Eo autem cedente aut decedente kildei de conkildeis suis eligent tres de communi consensu eorum et eos episcopo Sancti Andree quicunque fuerit presentabunt vt pro voluntate et dispositione sua episcopus Sancti Andree de tribus assumat vnum qui prioratum siue magisterium habeat et eidem tanquam fundatori domus kildeorum fidelitatem faciet et in electione prioris vel magistri kildeorum ita fiet hoc adiecto quod non licebit eisdem kildeis vitam seu ordinem monachorum vel canonicorum regularium sine consensu ipsius episcopi vel successorum suorum ibidem profiteri in perpetuum neque numerum kildeorum prenominatum excedere Cedente vero aut decedente aliquo kildeorum libere poterunt alium substituere vsque numerum prenominatum ita quod quilibet kildeus presente episcopo Sancti Andree vel eo qui per eum ad hoc fuerit deputatus iurabit quod predictam compositionem fideliter sine dolo et malo ingenio quantum in eo erit seruabit Predicti vero kildei dimidiam carucatam terre Eglismonychcok nomine quam ex donatione Roberti bone memorie episcopi Sancti Andree habuerunt adeo libere integre et quiete vt eandem a tempore eiusdem episcopi vsque ad hec tempora possederunt de cetero possidebunt in perpetuum habebunt etiam quartam partem obuentionum que in communi conferuntur kildeis clericis sparsis et sordis ab hijs qui ibidem sepulturam elegerint et partem que eos contingit de communi elemosina que dicitur sauchbarian et partem que eos contingit de beneficio quod dicitur thonneom thraumund libere et quiete iuxta quod ab antiquis temporibus retro vsque ad hec tempora habuerint saluo in omnibus iure persone et matricis ecclesie Terras autem quas eidem kildei ex concessione Gilcrist comitis de Marr sine consensu predicti episcopi receperunt scilicet Dulbethok et Fernochty resignauerunt in manum episcopi ita quod de cetero nihil iuris vendicabunt in eis nisi de consensu suo aut successorum suorum Promiserunt etiam firmiter quod de cetero nullas terras que ad episcopum Sancti Andree debent pertinere ex dono ipsius comitis vel alterius sine assensu ipsius episcopi Sancti Andree de cetero recipient nec aliquid facient quod cedet in preiudicium dignitatis sue libertatis ecclesie Sancti Andree vel in detrimentum ecclesie parochialis de Monymuske Cum autem contigerit episcopum Sancti Andree venire ad Monimuske predicti kildei recipient eum cum processione solempniter Dominus etiam Willelmus episcopus Sancti Andree promisit pro se et successoribus quod eosdem kildeos iuuabit et manu tenebit tanquam suos Vt autem hec compositio futuris perpetuo temporibus rata et illibata perseueret et presentis scripti munimine et tam sigillorum nostrorum quam sigillorum partium appositione et iuramento Bricij et Andree kildeorum pro se et suis conkildeis interposito est confirmata Hijs testibus Thoma priore Sancti Andree magistro Laurencio archidiacono Laudonie Petro Edwardo Galfrido capellanis episcopi sancti Andree Geruafio de Geafle Roberto de Haya magistro Stephano magistro Adam Ouide et magistro Michaele et magistro Petro de Driburch clericis episcopi sancti Andree magistro Bricio de Monymuske et multis alijs