Charter Document - 07190005
| Charter Number: | 07190005 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronica Regvm Manniae et Insularvm; The Chronicle of Man and the Sudreys. Volume 2. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1429 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Universis ad quos presentes littere pervenerint Sweno Decanus Wipho Archidiaconus Ecclesie Nidrosiensis Ingewaldus Prior canonicorum regularium Sancti Augustini in Sancte Sede apud Nidrosiam et Petrus Prior fratrum Predicatorum ibidem salutem in Domino sempiternam Noveritis nos literas infra scriptas felicis recordationis Domini Anastasii Pape quarti non cancellatas non abolitas nec in aliqua sui parte vitiatas sub philis sericis brunei coloris et plumbeo sigillo vidisse et diligenter perlegisse cum subscriptione ejusdem summi pontificis Anastasii et cardinalium quarum tenor una cum subscriptionibus signis tamen eorundem subscribentium illic appositis hic autem omissis de verbo ad verbum sequitur et est talis [] Nos insuper supradicti Decanus Archidiaconus et Priores vidimus et alias sex literas Apostolicas videlicet Adriani Quarti Clementis Tertii Innocentii Tertii Gregorii Noni Innocentii Quarti et Clementis Quarti cum impendentibus plumbeis sigillis omni prorsus suspicione carentes sub eodem verborum tenore eadem per omnia privilegia prefate Ecclesie Nidrosiensi concessa cum similibus ipsorum summorum Pontificum et Cardinalium subscriptionibus et signis eorundem continentes in quorum omnium fidem et testimonium premissorum sigilla nostra presentibus duximus apponenda Datum Nidrosie vi kalendas Julii anno Domini MCCXXIX
Markups
Names Markup:
Universis ad quos presentes littere pervenerint Sweno Decanus Wipho Archidiaconus Ecclesie Nidrosiensis Ingewaldus Prior canonicorum regularium Sancti Augustini in Sancte Sede apud Nidrosiam et Petrus Prior fratrum Predicatorum ibidem salutem in Domino sempiternam Noveritis nos literas infra scriptas felicis recordationis Domini Anastasii Pape quarti non cancellatas non abolitas nec in aliqua sui parte vitiatas sub philis sericis brunei coloris et plumbeo sigillo vidisse et diligenter perlegisse cum subscriptione ejusdem summi pontificis Anastasii et cardinalium quarum tenor una cum subscriptionibus signis tamen eorundem subscribentium illic appositis hic autem omissis de verbo ad verbum sequitur et est talis []embed Nos insuper supradicti Decanus Archidiaconus et Priores vidimus et alias sex literas Apostolicas videlicet Adriani Quarti Clementis Tertii Innocentii Tertii Gregorii Noni Innocentii Quarti et Clementis Quarti cum impendentibus plumbeis sigillis omni prorsus suspicione carentes sub eodem verborum tenore eadem per omnia privilegia prefate Ecclesie Nidrosiensi concessa cum similibus ipsorum summorum Pontificum et Cardinalium subscriptionibus et signis eorundem continentes in quorum omnium fidem et testimonium premissorum sigilla nostra presentibus duximus apponenda Datum Nidrosie vi kalendas Julii anno Domini MCCXXIX
