Charter Document - 07021176
| Charter Number: | 07021176 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Ordination |
| Date: | 1268 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f22ar) Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Universis Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint prior et conventus de Wartre Ebor dioecesis salutem in salutis Auctore Noverit universitas vestra quod nos de unanimi assensu et voluntate communi de Lund de Brunnum et de Queldric ecclesias Ebor dioecesis cum capellis et juribus ac pertinentiis universis necnon et jus patronatus quod in eisdem ecclesiis optinere dinoscimur ordinationi reverendi in Cristo patris ac domini W[alterus] Dei gratia Ebor archiepiscopus primatis Anglie pure simpliciter et absolute supponimus et submittimus ita quod liceat eidem domino de ecclesiis ipsis capellis juribus et pertinentiis necnon et de patronatu earumdem libere ordinare statuere et providere per omnia sicut viderit expedire Cujus ordinationem statutum sive providentiam per omnia rata habere promittimus et accepta salvis nobis duabus bovatis terre quondam ad prefatam ecclesiam de Queldric pertinentibus et annua pensione centum solidos quam de eadem ecclesia de Queldric habemus et percipere consuevimus ab antiquo In cujus rei testimonium commune sigillum capituli nostri presentibus fecimus apponi Datum et actum in capitulo nostro de Wartre idus Feb anno Gratie MCCLX septimo
