Charter Document - 07020176

Charter Document - 07020176


Charter Number: 07020176
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation
Date: 1268
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f22ar)
Embedded Document

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint W[alterus] permissione divina archiepiscopus Anglie primas salutem in Domino sempiternam Cum dilecti in Cristo filii prior et conventus de Wartre de Lund de Brunnum et Queldrick ecclesias nostre dioecesis in quibus optinent jus patronatus ordinationi nostre in hac forma submiserint [] Nos omnibus circumstantiis cum debita diligentia ponderatis ecclesiam de Lund cum omnibus juribus et pertinentiis suis eisdem priori et conventui in sue sustentationis subsidium et hospitalitatis que apud eos laudabiliter vigere dinoscitur incrementum in proprios usus concedimus et etiam assignamus [Ita quod rectore qui nunc est cedente vel decedente liceat dictis priori et conventui possessionem ipsius ecclesie de Lund auctoritate propria ingredi fructusque ejusdem percipere et in proprios usus convertere nostro aut successores nostrorum aut aliorum quorumlibet assensu ulterius minime requisito] Salva vicaria taxanda per nos in eadem ad quam cum ipsam vacare contigerit personam idoneam nobis et nostris successores ac sede vacante Ebor Capitulo presentabunt In ecclesiis vero de Queldric et de Brunnum cum capella de Thorp et aliis pertinentiis jus patronatus nobis et successores nostris specialiter reservamus Ita quod liceat nobis et successores nostris quociens dictas ecclesias vacare contigerit eas conferre personis idoneis et de eis ordinare pro nostre libito voluntatis dictis priore et conventu non valentibus de cetero in ipsis ecclesiis cum pertinentiis aut patronatu ipsarum preter ea que sibi sunt superius reservata jus aliquod vendicare In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Datum et actum apud Suwelle viij idus Aprilis Anno Domini MCCLX octavo et pontificatus nostri anno secundo

Markups

Names Markup:



Omnibus Cristi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint W[alterus] permissione divina archiepiscopus Anglie primas salutem in Domino sempiternam Cum dilecti in Cristo filii prior et conventus de Wartre de Lund de Brunnum et Queldrick ecclesias nostre dioecesis in quibus optinent jus patronatus ordinationi nostre in hac forma submiserint []embed Nos omnibus circumstantiis cum debita diligentia ponderatis ecclesiam de Lund cum omnibus juribus et pertinentiis suis eisdem priori et conventui in sue sustentationis subsidium et hospitalitatis que apud eos laudabiliter vigere dinoscitur incrementum in proprios usus concedimus et etiam assignamus [Ita quod rectore qui nunc est cedente vel decedente liceat dictis priori et conventui possessionem ipsius ecclesie de Lund auctoritate propria ingredi fructusque ejusdem percipere et in proprios usus convertere nostro aut successores nostrorum aut aliorum quorumlibet assensu ulterius minime requisito] Salva vicaria taxanda per nos in eadem ad quam cum ipsam vacare contigerit personam idoneam nobis et nostris successores ac sede vacante Ebor Capitulo presentabunt In ecclesiis vero de Queldric et de Brunnum cum capella de Thorp et aliis pertinentiis jus patronatus nobis et successores nostris specialiter reservamus Ita quod liceat nobis et successores nostris quociens dictas ecclesias vacare contigerit eas conferre personis idoneis et de eis ordinare pro nostre libito voluntatis dictis priore et conventu non valentibus de cetero in ipsis ecclesiis cum pertinentiis aut patronatu ipsarum preter ea que sibi sunt superius reservata jus aliquod vendicare In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Datum et actum apud Suwelle viij idus Aprilis Anno Domini MCCLX octavo et pontificatus nostri anno secundo