Charter Document - 07020707

Charter Document - 07020707


Charter Number: 07020707
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1267
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f97r)
Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Venerabili in Cristo patri et domino reverendo Ottobonus Dei gratia [] W[alterus] miseratione [] salutem Noverit vestra paternitas reverenda quod cum ecclesia de Staingreve nostre dioecesis per liberam et spontaneam resignationem Petri de Staingreve quondam rectoris ejusdem et per contentionem [de] jure patronatus inter Rogerum Bigod ex parte una et Petrum de Staingreve predictum ex altera quorum uterque verum ipsius ecclesie se pertendit esse patronum in curia domini regis ad quem hujusmodi questio de antiqua approbata et hactenus pacifice observata consuetudine dinoscitur pertinere subortam tanto tempore vacaret quod ejus ad nos per statuta Concilii Lateranensis fuit hac vice collatio devoluta nos discreto viro ac dilecto et familiari clerico nostro magistro G de Cuberl eandem ecclesiam canonice et caritative duxerimus conferendam Porro Johannes de Steyngreve clericus a dicto Rogero Bigot ad prefatam ecclesiam presentatus ad nostram accedens presentiam et ex hac nostra collatione ac alias indebite se gravatum pretendens ad vestram appellavit presentiam sub hac forma [] Et licet super premissis pro animarum salute et ad correctionem dicti Johannis qui sine nostra auctoritate ordinaria dictam ecclesiam detinet occupatam ex nostro officio processus coram nobis haberetur in parte quem per appellationes predictas non vidimus infirmandum set eis potius non obstantibus ad correctionem necessariam procedendum ob vestre tamen deliberationis reverentiam nostrum in hac parte processum vobis mittendum decrevimus et predictis appellationibus vestro si placet discutiendis judicio ad petitionem et instantiam dicti magistri G detulimus reverenter et eidem G quem presens negotium contingere videbatur ac etiam predicto Johanni de ipsorum consensu prefiximus terminum peremptorium in crastino Sancti Andre Apostoli quo per se vel per procuratores ydoneos cum omnibus actis rationibus juribus et monumentis suis negotium hujusmodi contingentibus compareant coram vobis ubicumque fueritis in provincia vobis decreta processuri facturi et recepturi tam super appellationibus quam super ecclesia memoratis quod justitia suadebit In cujus rei testimonium has nostras litteras quarum copiam dictis G et Johanni sub sigillo nostro fieri fecimus vobis et eis quorum interest transmittimus testimoniales Datum et actum apud Kawod v idus Novembre anno gratie MCCLX septimo

Markups

Names Markup:



Venerabili in Cristo patri et domino reverendo Ottobonus Dei gratia [] W[alterus] miseratione [] salutem Noverit vestra paternitas reverenda quod cum ecclesia de Staingreve nostre dioecesis per liberam et spontaneam resignationem Petri de Staingreve quondam rectoris ejusdem et per contentionem [de] jure patronatus inter Rogerum Bigod ex parte una et Petrum de Staingreve predictum ex altera quorum uterque verum ipsius ecclesie se pertendit esse patronum in curia domini regis ad quem hujusmodi questio de antiqua approbata et hactenus pacifice observata consuetudine dinoscitur pertinere subortam tanto tempore vacaret quod ejus ad nos per statuta Concilii Lateranensis fuit hac vice collatio devoluta nos discreto viro ac dilecto et familiari clerico nostro magistro G de Cuberl eandem ecclesiam canonice et caritative duxerimus conferendam Porro Johannes de Steyngreve clericus a dicto Rogero Bigot ad prefatam ecclesiam presentatus ad nostram accedens presentiam et ex hac nostra collatione ac alias indebite se gravatum pretendens ad vestram appellavit presentiam sub hac forma []embed Et licet super premissis pro animarum salute et ad correctionem dicti Johannis qui sine nostra auctoritate ordinaria dictam ecclesiam detinet occupatam ex nostro officio processus coram nobis haberetur in parte quem per appellationes predictas non vidimus infirmandum set eis potius non obstantibus ad correctionem necessariam procedendum ob vestre tamen deliberationis reverentiam nostrum in hac parte processum vobis mittendum decrevimus et predictis appellationibus vestro si placet discutiendis judicio ad petitionem et instantiam dicti magistri G detulimus reverenter et eidem G quem presens negotium contingere videbatur ac etiam predicto Johanni de ipsorum consensu prefiximus terminum peremptorium in crastino Sancti Andre Apostoli quo per se vel per procuratores ydoneos cum omnibus actis rationibus juribus et monumentis suis negotium hujusmodi contingentibus compareant coram vobis ubicumque fueritis in provincia vobis decreta processuri facturi et recepturi tam super appellationibus quam super ecclesia memoratis quod justitia suadebit In cujus rei testimonium has nostras litteras quarum copiam dictis G et Johanni sub sigillo nostro fieri fecimus vobis et eis quorum interest transmittimus testimoniales Datum et actum apud Kawod v idus Novembre anno gratie MCCLX septimo