Charter Document - 06802011

Charter Document - 06802011


Charter Number: 06802011
Cartulary Title: Liber Insule Missarum: Abbacie Canonicorum Regularium Beate Virginis Et Sancti Johannis De Inchaffery Registrum Vetus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1237
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
People of Medieval Scotland

Charter:

Gregorius Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Glasguensi et Dunkeldensi Episcopis salutem et Apostolicam benedictionem Venerabilis frater noster Episcopus Dunblanensis in nostra proposuit presentia constitutus quod cum olim ecclesia Dunblanensis per centum annos et amplius vacauisset fere omnia bona ejus fuerint a personis secularibus occupata Et licet processu temporis fuissent in ea plures Episcopi instituti per simplicitatem tamen et incuriam eorundem non solum revocata non fuerunt taliter occupata verum etiam reliquie que occupantium manus effugerant alienate sunt fere penitus et consumpte propter quod nullus ydoneus induci poterat ad onus hujusmodi assumendum pene per decem annos eadem ecclesia interim pastoris solatio destituta Cumque nos postmodum intellecto misera bili statu ejus venerabilibus fratribus nostris Sancti Andree et Brechinensi Episcopis ac tibi frater Dunkeldensis provisionem ipsius duximus com mittendam Tu et iidem Episcopi sperantes dictam Ecclesiam per jam dictum Episcopum posse de lacu miserie respirare ipsum eidem Ecclesie prefecistis quam supradictus Episcopus invenit adeo desolatam quod non repperit ubi posset caput suum in Cathedrali Ecclesia reclinare Nullum collegium erat ibi sed in ipsa Ecclesia discooperta quidam capellanus ruralis divina officia celebrabat Ipsius quoque Episcopi redditus sunt adeo tenues et exiles quod vix per dimidium anni potest exinde congrue sustentari Quia vero instantia nostra quotidiana est omnium ecclesiarum sollicitudo continua fraternitati vestre per Apostolica scripta mandamus quatenus ad eandem ecclesiam personaliter accedentes si rem inveneritis ita esse quartam partem decimarum omnium Ecclesiarum Parochialium Dunblanensis dioecesis faciatis si absque gravi scandalo fieri poterit prefato Episcopo assignari ut ipse de vestro et bonorum virorum consilio reservata sibi de ipsis pro sustentatione sua congrua portione decano et canonicis quos ibidem per vos institui voluimus et mandamus assignet Alioquin assignata ipsi Episcopo quarta decimarum omnium ecclesiarum ejusdem dioecesis que a personis secularibus detinentur sedem Episcopalem ad monasterium sancti Johannis Canonicorum regularium predicte dioecesis transferatis eligendi Episcopos cum Ecclesia ipsa vacaverit Canonicis ipsis impostorum potestate concessa contradictores si qui fuerint et rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Datum Viterbii iii Idus Junii pontificatus nostri anno xj

Source (click image below to view full size)