Charter Document - 06801011
| Charter Number: | 06801011 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Insule Missarum: Abbacie Canonicorum Regularium Beate Virginis Et Sancti Johannis De Inchaffery Registrum Vetus |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Recitation |
| Date: | 1238 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Embedded Document People of Medieval Scotland |
Charter:
Universis Christi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Willelmus et Galfridus Dei gratia Glasguensis et Dunkeldensis Episcopi eternam in Domino salutem mandatum Domini Pape in hec verba suscepimus [] Hujus igitur auctoritate mandati cum tam dictus Episcopus Dunblanensis quam Walterus Cumyng comes de Menteth in nostra presentia essent constituti post altercationes ordinationi nostre se sub jecerunt super omnibus contentionibus et querelis inter ipsos motis vel que aliquo tempore poterint super infrascriptis moveri et super reformatione status Ecclesie Dunblanensis nos habito vero virorum prudentium consilio in hunc modum inter eos ordinavimus videlicet Quod dictus Episcopus Dunblanensis nomine Ecclesie sue pro se et successoribus suis omnibus renunciet omni juri quod Episcopi vel antecessores sui nomine Ecclesie Dunblanensis habuerunt vel habere potuerunt vel poterint in terris vel dena riis receptis de terris et in canis omnibus Ecclesie et denariis annuatim ab Ecclesiis comitatus de Menteth in quibus dictus comes jus obtinet patronatus nomine pensionis perceptis ut dicebat dictus Episcopus et omnibus quere lis exactionibus vel de mandis inter eos motis vel que aliquo tempore ab ipso vel antecessoribus suis contra dictum comitem vel antecessores suos moveri poterant vel poterunt supra predictis ordinavimus etiam quod licitum sit dicto comiti et successoribus suis domum virorum religiosorum ordinis Sancti Augustini in insula de Inchmaquhomok construere sine impedimento vel contradictione dicti Episcopi vel successorum suorum Assignavimus etiam ex collatione dicti comitis et de voluntate et assensu dicti Episcopi in puram et perpetuam elemosinam illis viris religiosis in dicta insula Deo servientibus Ecclesias de Lanyn et de dicta insula cum omnibus libertatibus et aisiamentis ad dictas Ecclesias pertinentibus salvis Episcopalibus dicto Episcopo et successoribus suis Et sciendum est quod non licebit dicto Episcopo vel successoribus suis in dictis duabus Ecclesiis perpetuos vicarios facere sed honesti capellani Episcopo presententur qui ipsi de cura animarum et de spiritualibus et Episcopalibus respondeant Ordinavimus insuper ut dictus comes pro se et successoribus suis concedat et assignet Ecclesiam de Kippen ad perpetuum canonicatum in Ecclesia Dunblanensi salvo sibi et successoribus suis omnibus in perpetuum jure presentandi ad dictum canonicatum quotiescunque vacare contigerit Ordinavimus similiter ut idem Comes pro se et successoribus suis cedat eidem Episcopo et successoribus suis quicquid juris habuit in Ecclesia de Callendar Ut autem hec ordinatio nostra rata et inconcussa permaneat huic scripto sigilla nostra unacum sigillo dicti Episcopi Dunblanensis apposuimus his testibus existentibus in concilio apud Perth Anno Gratie millesimo ducentesimo tricesimo octavo in octavis Sancti Joannis Baptiste scilicet Gilbertus Episcopo Aberdonensi de Aberbroth et de Scone et de Cambuskenneth et de Inchaffray Abbatibus Magistro Petro de Ramsay Magistro Matthaeus Archidiacono Glasguensi Magistro Willelm Decano Glasguensi et multis aliis
Markups
Names Markup:
Universis Christi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Willelmus et Galfridus Dei gratia Glasguensis et Dunkeldensis Episcopi eternam in Domino salutem mandatum Domini Pape in hec verba suscepimus []embed Hujus igitur auctoritate mandati cum tam dictus Episcopus Dunblanensis quam Walterus Cumyng comes de Menteth in nostra presentia essent constituti post altercationes ordinationi nostre se sub jecerunt super omnibus contentionibus et querelis inter ipsos motis vel que aliquo tempore poterint super infrascriptis moveri et super reformatione status Ecclesie Dunblanensis nos habito vero virorum prudentium consilio in hunc modum inter eos ordinavimus videlicet Quod dictus Episcopus Dunblanensis nomine Ecclesie sue pro se et successoribus suis omnibus renunciet omni juri quod Episcopi vel antecessores sui nomine Ecclesie Dunblanensis habuerunt vel habere potuerunt vel poterint in terris vel dena riis receptis de terris et in canis omnibus Ecclesie et denariis annuatim ab Ecclesiis comitatus de Menteth in quibus dictus comes jus obtinet patronatus nomine pensionis perceptis ut dicebat dictus Episcopus et omnibus quere lis exactionibus vel de mandis inter eos motis vel que aliquo tempore ab ipso vel antecessoribus suis contra dictum comitem vel antecessores suos moveri poterant vel poterunt supra predictis ordinavimus etiam quod licitum sit dicto comiti et successoribus suis domum virorum religiosorum ordinis Sancti Augustini in insula de Inchmaquhomok construere sine impedimento vel contradictione dicti Episcopi vel successorum suorum Assignavimus etiam ex collatione dicti comitis et de voluntate et assensu dicti Episcopi in puram et perpetuam elemosinam illis viris religiosis in dicta insula Deo servientibus Ecclesias de Lanyn et de dicta insula cum omnibus libertatibus et aisiamentis ad dictas Ecclesias pertinentibus salvis Episcopalibus dicto Episcopo et successoribus suis Et sciendum est quod non licebit dicto Episcopo vel successoribus suis in dictis duabus Ecclesiis perpetuos vicarios facere sed honesti capellani Episcopo presententur qui ipsi de cura animarum et de spiritualibus et Episcopalibus respondeant Ordinavimus insuper ut dictus comes pro se et successoribus suis concedat et assignet Ecclesiam de Kippen ad perpetuum canonicatum in Ecclesia Dunblanensi salvo sibi et successoribus suis omnibus in perpetuum jure presentandi ad dictum canonicatum quotiescunque vacare contigerit Ordinavimus similiter ut idem Comes pro se et successoribus suis cedat eidem Episcopo et successoribus suis quicquid juris habuit in Ecclesia de Callendar Ut autem hec ordinatio nostra rata et inconcussa permaneat huic scripto sigilla nostra unacum sigillo dicti Episcopi Dunblanensis apposuimus his testibus existentibus in concilio apud Perth Anno Gratie millesimo ducentesimo tricesimo octavo in octavis Sancti Joannis Baptiste scilicet Gilbertus Episcopo Aberdonensi de Aberbroth et de Scone et de Cambuskenneth et de Inchaffray Abbatibus Magistro Petro de Ramsay Magistro Matthaeus Archidiacono Glasguensi Magistro Willelm Decano Glasguensi et multis aliis
