Charter Document - 06500071

Charter Document - 06500071


Charter Number: 06500071
Cartulary Title: Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1247
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

R[obertus] divina gratia Lincolniensis episcopus dilectis in Christo filiis omnibus archidiaconis per Lincolniensem dioecesim constitutis salutem gratiam et benedictionem Literas domini J[ohannis] Sarraceni subdiaconi et capellani domino Pape decani Wellensis et Berardi de Nimpha scriptoris ejusdem domini recepimus in hec verba [] Quapropter vobis mandamus in virtute obedientie et sub pena predicta vobis injuncta firmiter injungentes quatinus omnes et singuli una cum officialibus vestris dictis die et loco compareatis juxta predictum mandatum quod jus dictaverit facturi sicut penam predictam volueritis evitare Quibus autem die et loco has literas receperitis nobis per literas vestras patentes significetis Item deputentur per vos in singulis parochiis archidiaconatum vestrorum aliqui fide digni cruce signati una cum sacerdote qui conscribant nomina cruce signatorum decedentium qui jam decesserunt vel qui in futurum decedent et quantum promiserint vel legaverint in subsidium Terre Sancte et qui fuerint executores Et denuntietur executoribus quod habeant premissas pecunias paratas cum fuerint requisiti et scripture singularum parochiarum deferantur in capitulis decanorum per rectores vel sacerdotes cum testimonio aliquorum vel alicujus cruce signati et decanus cum testimonio aliquorum ad hoc deputandorum redigat omnes scripturas in unam scripturam et apponat sigillum suum cum sigillis sociorum suorum et dictam scripturam deferat ad domum fratrum Predicatorum vel Minorum qui ibidem predicaverint Et statim fiat collecta hujusmodi pecunie per visum illius qui predicaverit vel ejus quem predicator ipse ad hoc vocare poterit in locis singulis et deponatur in rede sacra sub sigillo illius qui predicaverit et collectorum restituenda nobis et domino Wigorniensi episcopo vel nostris assignatis cum eam duxerimus exigendam De bonis vero cruce signatorum qui decedunt sine testamento quantum ad portionem eos contingentem ordinet ur per amicos defunctorum et fratres deputatos ibidem ad predicandum ut deputetur in subsidium Terre Sancte quantum poterit sine scandalo ut plenam habeant indulgentiam Item omnes infirmi et decedentes moneantur per capellanos et alios qui confectioni testamenti eorum interfuerint ut crucem assumant si nondum assumpserint et tam isti quam illi qui crucem ante assumpserunt nominent quantum velint dare ad subsidium Terre Sancte et dicatur eis expresse quod si omnino dederint secundum facultates plenam habebunt indulgentiam si minus erunt participes tantum scilicet secundum quantitatem subsidii et devotionis affectum nullus tamen compellatur facere ultra voluntatem suam Et hec omnia scribantur et referantur ut supra Hec autem nos et dominus Wigorniensis auctoritate Apostolica injungimus sacerdotibus qui intererunt testamentis in virtute obedientie ut [sint] tam ipsis quam aliis in remissionem peccatorum Quid autem super his feceritis nobis citra festum Assumptionis beate Marie per literas vestras patentes constare faciatis Datum apud Edenetunam in dioecesi Sarum kalendis Augusti pontificatus nostri anno xii

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



R[obertus] divina gratia Lincolniensis episcopus dilectis in Christo filiis omnibus archidiaconis per Lincolniensem dioecesim constitutis salutem gratiam et benedictionem Literas domini J[ohannis] Sarraceni subdiaconi et capellani domino Pape decani Wellensis et Berardi de Nimpha scriptoris ejusdem domini recepimus in hec verba []embed Quapropter vobis mandamus in virtute obedientie et sub pena predicta vobis injuncta firmiter injungentes quatinus omnes et singuli una cum officialibus vestris dictis die et loco compareatis juxta predictum mandatum quod jus dictaverit facturi sicut penam predictam volueritis evitare Quibus autem die et loco has literas receperitis nobis per literas vestras patentes significetis Item deputentur per vos in singulis parochiis archidiaconatum vestrorum aliqui fide digni cruce signati una cum sacerdote qui conscribant nomina cruce signatorum decedentium qui jam decesserunt vel qui in futurum decedent et quantum promiserint vel legaverint in subsidium Terre Sancte et qui fuerint executores Et denuntietur executoribus quod habeant premissas pecunias paratas cum fuerint requisiti et scripture singularum parochiarum deferantur in capitulis decanorum per rectores vel sacerdotes cum testimonio aliquorum vel alicujus cruce signati et decanus cum testimonio aliquorum ad hoc deputandorum redigat omnes scripturas in unam scripturam et apponat sigillum suum cum sigillis sociorum suorum et dictam scripturam deferat ad domum fratrum Predicatorum vel Minorum qui ibidem predicaverint Et statim fiat collecta hujusmodi pecunie per visum illius qui predicaverit vel ejus quem predicator ipse ad hoc vocare poterit in locis singulis et deponatur in rede sacra sub sigillo illius qui predicaverit et collectorum restituenda nobis et domino Wigorniensi episcopo vel nostris assignatis cum eam duxerimus exigendam De bonis vero cruce signatorum qui decedunt sine testamento quantum ad portionem eos contingentem ordinet ur per amicos defunctorum et fratres deputatos ibidem ad predicandum ut deputetur in subsidium Terre Sancte quantum poterit sine scandalo ut plenam habeant indulgentiam Item omnes infirmi et decedentes moneantur per capellanos et alios qui confectioni testamenti eorum interfuerint ut crucem assumant si nondum assumpserint et tam isti quam illi qui crucem ante assumpserunt nominent quantum velint dare ad subsidium Terre Sancte et dicatur eis expresse quod si omnino dederint secundum facultates plenam habebunt indulgentiam si minus erunt participes tantum scilicet secundum quantitatem subsidii et devotionis affectum nullus tamen compellatur facere ultra voluntatem suam Et hec omnia scribantur et referantur ut supra Hec autem nos et dominus Wigorniensis auctoritate Apostolica injungimus sacerdotibus qui intererunt testamentis in virtute obedientie ut [sint] tam ipsis quam aliis in remissionem peccatorum Quid autem super his feceritis nobis citra festum Assumptionis beate Marie per literas vestras patentes constare faciatis Datum apud Edenetunam in dioecesi Sarum kalendis Augusti pontificatus nostri anno xii