Charter Document - 06370442
Charter Number: | 06370442 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1243 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Nobili domine Blanche comitisse Britannie frater Odo abbas de Prulliaco totusque ejusdem loci conventus salutem in Domino Noveritis quod karissimus dominus noster Theobaldus Dei gratia rex Navarre Campanie Brieque comes palatinus penes nos et ecclesiam nostram deposuit duo paria litterarum custodienda videlicet litteras domini pape bullatas de dispensatione matrimonii inter vos et nobilem virum Johannem maritum vestrum celebrandi et alias litteras super dotalicio vestro sigillo prioris comitis Britannie sigillatas quarum tenor talis est [] Nos vero dictas litteras dicto domino regi tenemur reddere pro auxilio et defensione nostra si necesse fuerit quam dijunxerit dum tamen idem rex tradat nobis litteras suas patentes de ipsis penes nos vel ecclesiam nostram reponendis et si ipsam decedere contigerit quod absit nos reddemus easdem litteras nobis vel certo mandato nostro nostras patentes litteras deferenti Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo secundo mense januario
Markups
Names Markup:
Nobili domine Blanche comitisse Britannie frater Odo abbas de Prulliaco totusque ejusdem loci conventus salutem in Domino Noveritis quod karissimus dominus noster Theobaldus Dei gratia rex Navarre Campanie Brieque comes palatinus penes nos et ecclesiam nostram deposuit duo paria litterarum custodienda videlicet litteras domini pape bullatas de dispensatione matrimonii inter vos et nobilem virum Johannem maritum vestrum celebrandi et alias litteras super dotalicio vestro sigillo prioris comitis Britannie sigillatas quarum tenor talis est []embed Nos vero dictas litteras dicto domino regi tenemur reddere pro auxilio et defensione nostra si necesse fuerit quam dijunxerit dum tamen idem rex tradat nobis litteras suas patentes de ipsis penes nos vel ecclesiam nostram reponendis et si ipsam decedere contigerit quod absit nos reddemus easdem litteras nobis vel certo mandato nostro nostras patentes litteras deferenti Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo secundo mense januario