Charter Document - 06301037
Charter Number: | 06301037 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1213 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Ego Iacoba abbatissa Sancti Andochii Eduensis Notum facimus Omnibus presentes litteras inspecturis quod cum controuersia uerteretur inter ecclesiam Sancti Andochii et ecclesiam Sancti Symphoriani Eduensium super stagno de Paium compromissum fuit in uenerabiles uiros Iohannem belnensem et Martinum flauiniacensem Archidiaconos et Bartholomeum Archipresbiterum et Willermum de Loisiaco Canonicum Eduensem Nos autem compositionem illam quam ipsi pronunciabunt per compromissionem factam in eos ex parte nostra et ex parte maioris nostri de Curgiaco ratam habebimus et inconcussam