Charter Document - 06300060
Charter Number: | 06300060 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1260 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Nos frater Jacobus humilis prior sancti Symphoriani Eduensis Totusque eiusdem loci Conventus uniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Notum facimus quod nos litteras fratris Guillermi quondam prioris sancti Symphoriani eduensis uidimus et inspeximus diligenter uerbo ad uerbum non Cancellatas non abolitas nec in aliqua parte sui uiciatas uerba subsequentia et formam huiusmodi continentes [] Nos autem prefatus Jacobus prior sancti Symphoriani Eduensis omnia premissa et singula prout superius sunt expressa uolumus concedimus rata et grata habemus et eadem confirmamus et promittimus bona fide quod nos contra premissa uel premissorum aliqua de cetero nullatenus ueniemus nec super hiis uel aliquo eorundem molestabimus conuentum nostrum memoratum In Cuius rei testimonium Robur et Fidem presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum datum et actum in Capitulo nostro die marti[s] ante festum beati barnabe Anno Verbi Incarnati millesimo ducentesimo Sexagesimo
Markups
Names Markup:
Nos frater Jacobus humilis prior sancti Symphoriani Eduensis Totusque eiusdem loci Conventus uniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Notum facimus quod nos litteras fratris Guillermi quondam prioris sancti Symphoriani eduensis uidimus et inspeximus diligenter uerbo ad uerbum non Cancellatas non abolitas nec in aliqua parte sui uiciatas uerba subsequentia et formam huiusmodi continentes []embed Nos autem prefatus Jacobus prior sancti Symphoriani Eduensis omnia premissa et singula prout superius sunt expressa uolumus concedimus rata et grata habemus et eadem confirmamus et promittimus bona fide quod nos contra premissa uel premissorum aliqua de cetero nullatenus ueniemus nec super hiis uel aliquo eorundem molestabimus conuentum nostrum memoratum In Cuius rei testimonium Robur et Fidem presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum datum et actum in Capitulo nostro die marti[s] ante festum beati barnabe Anno Verbi Incarnati millesimo ducentesimo Sexagesimo