Charter Document - 06300056

Charter Document - 06300056


Charter Number: 06300056
Cartulary Title: Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1255
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Nos Gilo panetarius Canonicus Eduensis vniuersis presentibus et futuris Notum facimus quod cum nos enpcione adquisierimus a Guillermo dicto Aurifabro de Edua ea que in Litteris subscriptis sunt annotata quarum Tenor talis est [] Omnia autem predicta et singula et quicquid juris habemus uel habere debemus in predictis omnimoda racione prout superius scriptum est damus et concedimus et in perpetuum quittamus post decessum nostrum deo et Ecclesie sancti Synphoriani Eduensis in reconpensacionem bonorum que habuimus ab Ecclesia supradicta et pro anniuersario nostro et antecessorum nostrorum singulis annis in eadem faciendo Et ut hoc Ratum et firmum permaneat Sigillum nostrum una cum sigillis Curie Eduensis et venerabilis viri Amici Archipresbiteri Eduensis presentibus Litteris fecimus adponi jn testimonium ueritatis Datum et Actum eodem Anno et eodem Mense

Markups

Names Markup:



Nos Gilo panetarius Canonicus Eduensis vniuersis presentibus et futuris Notum facimus quod cum nos enpcione adquisierimus a Guillermo dicto Aurifabro de Edua ea que in Litteris subscriptis sunt annotata quarum Tenor talis est []embed Omnia autem predicta et singula et quicquid juris habemus uel habere debemus in predictis omnimoda racione prout superius scriptum est damus et concedimus et in perpetuum quittamus post decessum nostrum deo et Ecclesie sancti Synphoriani Eduensis in reconpensacionem bonorum que habuimus ab Ecclesia supradicta et pro anniuersario nostro et antecessorum nostrorum singulis annis in eadem faciendo Et ut hoc Ratum et firmum permaneat Sigillum nostrum una cum sigillis Curie Eduensis et venerabilis viri Amici Archipresbiteri Eduensis presentibus Litteris fecimus adponi jn testimonium ueritatis Datum et Actum eodem Anno et eodem Mense