Charter Document - 06300055
Charter Number: | 06300055 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1255 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Nouerint uniuersi presentes litteras inspecturi quod ego Guillermus dictus aurifaber de edua laude et assensu Mathelie uxoris mee Galteri dicti aurifabri patris mei Henrici et Humberti fratrum meorum uendidi precise in perpetuum hereditagium domino Giloni panetario canonico eduensi quadraginta solidos diuionensium annui redditus et ipsos assignaui et assigno super duas partes domus site iuxta domum uenerabilis uiri Amici archipresbiteri eduensis apud sanctum pancracium in ciuitate eduensi que due partes spectant ad me iure hereditario ex parte prefati patris mei in qua domo Hugo de colchis domicellus habet unum obolum censualem et super alias duas domos sibi contiguas unam altam et alteram bassam et super uirgultum et ortum que sita sunt retro dictas duas domos et super appenditias dictarum domorum que omnia ego Guillermus per emptionem acquisiui a Iohanne et Guillermo de Edua fratribus que etiam sita sunt in uico sancti pancracii et adherent terre que quondam fuit Petri dicti mainart in quibus Hugo prefatus habet sex denarios et unum obolum censuales et super quinque solidos censuales quos Bilardus et liruignat et heredes eorum debent michi et heredibus mei annuatim in marcio de duodecim secturis pratorum adherentibus ripe fluminis quod dicitur Arrou sitis citra uadum quod dicitur uadum Odeart et super unam peciam terre sitam in ciuitate eduensi retro ecclesiam sancti pancracii et adheret cimiterio dicte ecclesie uallo intermedio et partitur cum terra relicte Giraudi de la barre et super terciam partem uirgulti quod partitur cum dicta terra in quibus dictus Hugo de colchis habet unum bichetum auene et dimidium costumalem insuper etiam super medietatem sexdecim operatarum uinearum sitarum in territorio de uoulenai quarum quinque site sunt an taillepie et sunt contigue uinee sancti andochii eduensis que dicitur clausus muro intermedio tres inter pomart et uoulonai in uinea des concises et octo an luroi que parciuntur cum uineis domini Guillermi dicti sancti martini uicarii ecclesie eduensis ita scilicet quod ego assignaui et assigno quinque solidos super dictas duas domos michi per emptionem acquisitas et super ortum uirgultum et appenditias supradictas et triginta quinque solidos super omnia alia nominata in octabis beati martini estiualis annuatim percipiendos et habendos et ipsi canonico uel eius mandato reddendos apud eduam pro uiginti quinque libris diuionensium quas ego Guillermus et Mathelia uxor mea a dicto canonico recepimus in pecunia numerata Quare promittimus et tenemur iuramentis nostris super dei euuangelia prestitis et sub obligatione bonorum nostrorum omnium ubicumque fuerint et specialiter sub obligatione rerum omnium in dicta assignatione contentarum uenditionem huiusmodi dicto canonico uel cuicumque legare conferre seu alio modo alienare uoluerit contra omnes bona fide deffendere et perpetuo pacifice et quiete garantire promittentes etiam iuramentis corporalibus sacrosanctis tactis euuangeliis prestitis nos Guillermus Mathelia Galterus Henricus et Humbertus nos contra dictam uenditionem seu contra tenorem huius littere per nos uel per alios de cetero ratione uel Occasione [seu] iuris minoris pretii et etatis uel non numerate pecunie dotis uel maritagii aut modo alio quolibet non uenire Et sciendum quod si in solutione dictorum quadraginta solidorum statuto termino facienda quod absit nos Guillermus et Mathelia uel nostri deficeremus ex tunc in emenda septem solidorum diuionensium dicto canonico uel eius mandato teneremus et eosdem septem solidos reddere teneremur dicto canonico uel eius mandato nostris iam prestitis iuramentis Et sciendum quod si solutio dictorum quadraginta solidorum cum emenda per annum a nobis uel nostris heredibus fieri differretur omnia in dicta assignatione contenta dicto canonico uel illis cui uel quibus legare uel conferre uoluerit idem canonicus quittamus et concedimus ex tunc pacifice possidenda et habenda sine reclamatione aliqua a nobis uel nostris super hoc facienda Si uero pro defectu solutionis dictorum quadraginta solidorum et emende dictum canonicum uel eius mandatum ad predictam assignatione recurrere contingeret tenemur et promittimus nos Guillermus Mathelia Galterus Henricus et Humbertus iuramentis nostris iam prestitis omnia in predicta assignatione contenta ipsi canonico uel cui dictos quadraginta solidos legare seu conferre uoluerit idem canonicus pro nobis et nostris contra omnes bona fide deffendere et perpetuo pacifice et quiete garantire et contra predicta per nos uel per alios non uenire uolumus preterea et concedimus nos omnes et singuli supradicti quod si ueniremus contra premissa uel premissorum aliquod quod absit quod Officialis eduensis qui pro tempore fuerit nos uel illum qui contra premissa uel premissorum aliquod uenerit ad petitionem dicti canonici uel eius mandati excommunicet et excommunicatum monitione premissa faciat publice nuntiari Ego uero hugo de colchis domicellus laudaui et concessi omnia et singula supradicta saluo censu meo et costuma nominatis et saluo iure census et costume predictorum In premissorum autem robur et testimonium quia nos Guillermus Mathelia Galterus Henricus Humbertus et Hugo sigilla non habemus sigillis curie eduensis et uenerabilis uiri Amici archipresbiteri eduensis memorato canonico presentes litteras tradidimus roboratas Actum anno domini Millesimo ducentensimo quinquagesimo quarto mense martii