Charter Document - 06231016

Charter Document - 06231016


Charter Number: 06231016
Cartulary Title: Memorials of the Abbey of St. Mary of Fountains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1223 - 1224
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

In eundem fere modum scriptum est [] Archiepiscopo Eboracensi verbis competenter mutatis usque quod singuli testium deposuerint studeant intimare Ceterum archidiaconos et alios supradictos qui nil de contingentibus omittentes propter hoc oportune importune apud nos sicut decuit institerunt non solum apud te excusatos haberi volumus set etiam commendatos fraternitatem tuam rogamus attentius et monemus quatinus nil de ipsorum diligentia suspicans quod commissum sibi negotium adhuc non provenit ad votum eis nullatenus imputes set potius prosequeris favore benivolo ipsorum sollicitudinem et laborem Datum [] In eundem fere modum scriptum est Decano et Capitulo Eboracensi verbis competenter mutatis

Source (click image below to view full size)